# Digesta 13.1.126-141

Justinian, Digesta, Book 13, lines 13.1.126-13.1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/13.1.126

Dig. 13.4.0. De eo quod certo loco dari oportet.
Dig. 13.4.1
Gaius 9 ad ed. provinc.
Alio loco, quam in quem sibi dari quisque stipulatus esset, non videbatur agendi facultas competere. sed quia iniquum erat, si promissor ad eum locum, in quem daturum se promisisset, numquam accederet ( quod vel data opera faceret vel quia aliis locis necessario distringeretur), non posse stipulatorem ad suum pervenire, ideo visum est utilem actionem in eam rem comparare.
Dig. 13.4.2pr.
Ulpianus 27 ad ed.
Arbitraria actio utriusque utilitatem continet tam actoris quam rei: quod si rei interest, minoris fit pecuniae condemnatio quam intentum est, aut si actoris, maioris pecuniae fiat.
Dig. 13.4.2.1
Ulpianus 27 ad ed.
Haec autem actio ex illa stipulatione venit, ubi stipulatus sum a te ephesi decem dari.
Dig. 13.4.2.2
Ulpianus 27 ad ed.
Si quis ephesi decem aut capuae hominem dari stipulatus experiatur, non debet detracto altero loco experiri, ne auferat loci utilitatem reo.
Dig. 13.4.2.3
Ulpianus 27 ad ed.
Scaevola libro quinto decimo quaestionum ait non utique ea, quae tacite insunt stipulationibus, semper in rei esse potestate, sed quid debeat, esse in eius arbitrio, an debeat, non esse. et ideo cum quis stichum aut pamphilum promittit, eligere posse quod solvat, quamdiu ambo vivunt: ceterum ubi alter decessit, extingui eius electionem, ne sit in arbitrio eius, an debeat, dum non vult vivum praestare, quem solum debet. quare et in proposito eum, qui promisit ephesi aut capuae, si fuerit in ipsius arbitrio, ubi ab eo petatur, conveniri non potuisse: semper enim alium locum electurum: sic evenire, ut sit in ipsius arbitrio, an debeat: quare putat posse ab eo peti altero loco et sine loci adiectione: damus igitur actori electionem petitionis. et generaliter definit scaevola petitorem electionem habere ubi petat, reum ubi solvat, scilicet ante petitionem. proinde mixta, inquit, rerum alternatio locorum alternationi ex necessitate facit actoris electionem et in rem propter locum: alioquin tollis ei actionem, dum vis reservare reo optionem.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
