# Digesta 13.1.142-156

Justinian, Digesta, Book 13, lines 13.1.142-13.1.156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/13.1.142

Dig. 13.4.2.4
Ulpianus 27 ad ed.
Si quis ita stipulatur " ephesi et capuae", hoc ait, ut ephesi partem et capuae partem petat.
Dig. 13.4.2.5
Ulpianus 27 ad ed.
Si quis insulam fieri stipuletur et locum non adiciat, non valet stipulatio.
Dig. 13.4.2.6
Ulpianus 27 ad ed.
Qui ita stipulatur " ephesi decem dari": si ante diem, quam ephesum pervenire possit, agat, perperam ante diem agi, quia et iulianus putat diem tacite huic stipulationi inesse. quare verum puto, quod iulianus ait eum, qui romae stipulatur hodie carthagine dari, inutiliter stipulari.
Dig. 13.4.2.7
Ulpianus 27 ad ed.
Idem iulianus tractat, an is, qui ephesi sibi aut titio dari stipulatus est, si alibi titio solvatur, nihilo minus possit intendere sibi dari oportere. et iulianus scribit liberationem non contigisse atque ideo posse peti quod interest. Marcellus autem et alias tractat et apud iulianum notat posse dici et si mihi alibi solvatur, liberationem contigisse, quamvis invitus accipere non cogar: plane si non contigit liberatio, dicendum ait superesse petitionem integrae summae, quemadmodum si quis insulam alibi fecisset quam ubi promiserat, in nihilum liberaretur. sed mihi videtur summae solutio distare a fabrica insulae et ideo quod interest solum petendum.
Dig. 13.4.2.8
Ulpianus 27 ad ed.
Nunc de officio iudicis huius actionis loquendum est, utrum quantitati contractus debeat servire an vel excedere vel minuere quantitatem debeat, ut, si interfuisset rei ephesi potius solvere quam eo loci quo conveniebatur, ratio eius haberetur. iulianus labeonis opinionem secutus etiam actoris habuit rationem, cuius interdum potuit interesse ephesi recipere: itaque utilitas quoque actoris veniet. quid enim si traiecticiam pecuniam dederat ^ dederit^ ephesi recepturus, ubi sub poena debebat pecuniam vel sub pignoribus, et distracta pignora sunt vel poena commissa mora tua? vel fisco aliquid debebatur et res stipulatoris vilissimo distracta est? in hanc arbitrariam quod interfuit veniet et quidem ultra legitimum modum usurarum. quid si merces solebat comparare: an et lucri ratio habeatur, non solius damni? puto et lucri habendam rationem.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
