Latin
Book 13, lines 13.1.181-13.1.205
Justinian, Digesta 13.1.181-205
Not analysed yet
Dig. 13. 4. 9
Ulpianus 47 ad sab.
Is qui certo loco dare promittit, nullo alio loco, quam in quo promisit, solvere invito stipulatore potest.
Dig. 13. 4. 10
Paulus 4 quaest.
Si post moram factam, quo minus capuae solveretur, cum arbitraria vellet agere, fideiussor acceptus sit eius actionis nomine, videamus, ne ea pecunia, quae ex sententia iudicis accedere potest, non debeatur nec sit in obligatione, adeo ut nunc quoque sorte soluta vel si capuae petatur, arbitrium iudicis cesset: nisi si quis dicat, si iudex centum et viginti condemnare debuerit, centum solutis ex universitate, tam ex sorte quam ex poena solutum videri, ut supersit petitio eius quod excedit sortem, et accedat poena pro eadem quantitate. quod non puto admittendum, tanto magis, quod creditor accipiendo pecuniam etiam remisisse poenam videtur.
Dig. 13. 5. 0. De pecunia constituta.
Dig. 13. 5. 1pr.
Ulpianus 27 ad ed.
Hoc edicto praetor favet naturali aequitati: qui constituta ex consensu facta custodit, quoniam grave est fidem fallere.
Dig. 13. 5. 1. 1
Ulpianus 27 ad ed.
Ait praetor: "qui pecuniam debitam constituit". "qui" sic accipiendum est "quaeve", nam et mulieres de constituta tenentur, si non intercesserint.
Dig. 13. 5. 1. 2
Ulpianus 27 ad ed.
De pupillo etsi nihil sit expressum edicto, attamen sine tutoris auctoritate constituendo non obligatur.
Dig. 13. 5. 1. 3
Ulpianus 27 ad ed.
Sed si filius familias constituerit, an teneatur, quaeritur: sed puto verum et ipsum constituentem teneri et patrem de peculio.
Dig. 13. 5. 1. 4
Ulpianus 27 ad ed.
Eum, qui inutiliter stipulatus est, cum stipulari voluerit, non constitui sibi, dicendum est de constituta experiri non posse, quoniam non animo constituentis, sed promittentis factum sit.
Dig. 13. 5. 1. 5
Ulpianus 27 ad ed.
An potest aliud constitui quam quod debetur, quaesitum est. sed cum iam placet rem pro re solvi posse, nihil prohibet et aliud pro debito constitui: denique si quis centum debens frumentum eiusdem pretii constituat, puto valere constitutum.