Latin
Book 13, lines 13.1.347-13.1.370
Justinian, Digesta 13.1.347-370
Not analysed yet
Dig. 13. 5. 20
Paulus 4 ad plaut.
Nec enim quod crescit peculium aut decrescit, pertinet ad constitutoriam actionem.
Dig. 13. 5. 21pr.
Paulus 29 ad ed.
Promissor stichi post moram ab eo factam mortuo sticho si constituerit se pretium eius soluturum, tenetur.
Dig. 13. 5. 21. 1
Paulus 29 ad ed.
Si sine die constituas, potest quidem dici te non teneri, licet verba edicti late pateant: alioquin et confestim agi tecum poterit, si statim ut constituisti non solvas: sed modicum tempus statuendum est non minus decem dierum, ut exactio celebretur.
Dig. 13. 5. 21. 2
Paulus 29 ad ed.
Constituto satis non facit, qui soluturum se constituit, si offerat satisfactionem. si quis autem constituat se satisdaturum, fideiussorem vel pignora det, non tenetur, quia nihil intersit, quemadmodum satisfaciat.
Dig. 13. 5. 22
Paulus 6 brev.
Si post constitutam tibi pecuniam hereditatem ex senatus consulto trebelliano restitueris, quoniam sortis petitionem transtulisti ad alium, deneganda est tibi pecuniae constitutae actio. idem est in hereditatis possessore post evictam hereditatem. sed magis est, ut fideicommissario vel ei qui vicit decernenda esset actio.
Dig. 13. 5. 23
Iulianus 11 Dig.
Promissor hominis homine mortuo, cum per eum staret quo minus traderetur, etsi hominem daturum se constituerit, de constituta pecunia tenebitur, ut pretium eius solvat.
Dig. 13. 5. 24
Marcellus l. S. resp.
Titius seio epistulam emisit in haec verba: "remanserunt apud me quinquaginta ex credito tuo ex contractu pupillorum meorum, quos tibi reddere debebo idibus maiis probos: quod si ad diem supra scriptum non dedero, tunc dare debebo usuras tot. "quaero, an lucius titius in locum pupillorum hac cautione reus successerit. Marcellus respondit si intercessisset stipulatio, successisse. item quaero, an, si non successisset, de constituta teneatur. Marcellus respondit in sortem teneri: est enim humanior et utilior ista interpretatio.
Dig. 13. 5. 25pr.
Papinianus 8 quaest.
Illud aut illud debuit et constituit alterum: an vel alterum quod non constituit solvere possit, quaesitum est. dixi non esse audiendum, si velit hodie fidem constitutae rei frangere.