# Digesta 13.1.37-60

Justinian, Digesta, Book 13, lines 13.1.37-13.1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/13.1.37

Dig. 13.1.8pr.
Ulpianus 27 ad ed.
In re furtiva condictio ipsorum corporum competit: sed utrum tamdiu, quamdiu exstent, an vero et si desierint esse in rebus humanis? et si quidem optulit fur, sine dubio nulla erit condictio: si non optulit, durat condictio aestimationis eius: corpus enim ipsum praestari non potest.
Dig. 13.1.8.1
Ulpianus 27 ad ed.
Si ex causa furtiva res condicatur, cuius temporis aestimatio fiat, quaeritur. placet tamen id tempus spectandum, quo res umquam plurimi fuit, maxime cum deteriorem rem factam fur dando non liberatur: semper enim moram fur facere videtur.
Dig. 13.1.8.2
Ulpianus 27 ad ed.
Novissime dicendum est etiam fructus in hac actione venire.
Dig. 13.1.9
Ulpianus 30 ad ed.
In condictione ex causa furtiva non pro parte quae pervenit, sed in solidum tenemur, dum soli heredes sumus, pro parte autem heres pro ea parte, pro qua heres est, tenetur.
Dig. 13.1.10pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Sive manifestus fur sive nec manifestus sit, poterit ei condici. ita demum autem manifestus fur condictione tenebitur, si deprehensa non fuerit a domino possessio eius: ceterum nemo furum condictione tenetur, posteaquam dominus possessionem adprehendit. et ideo iulianus, ut procedat in fure manifesto tractare de condictione, ita proponit furem deprehensum aut occidisse aut fregisse aut effudisse id quod interceperat.
Dig. 13.1.10.1
Ulpianus 38 ad ed.
Ei quoque, qui vi bonorum raptorum tenetur, condici posse iulianus libro vicensimo secundo digestorum significat.
Dig. 13.1.10.2
Ulpianus 38 ad ed.
Tamdiu autem condictioni locus erit, donec domini facto dominium eius rei ab eo recedat: et ideo si eam rem alienaverit, condicere non poterit.
Dig. 13.1.10.3
Ulpianus 38 ad ed.
Unde celsus libro duodecimo digestorum scribit, si rem furtivam dominus pure legaverit furi, heredem ei condicere non posse: sed et si non ipsi furi, sed alii, idem dicendum est cessare condictionem, quia dominium facto testatoris, id est domini, discessit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
