Latin
Book 13, lines 13.1.474-13.1.490
Justinian, Digesta 13.1.474-490
Not analysed yet
Dig. 13. 6. 5. 15
Ulpianus 28 ad ed.
Si duobus vehiculum commodatum sit vel locatum simul, celsus filius scribit ^scripsit^ libro sexto digestorum quaeri posse, utrum unusquisque eorum in solidum an pro parte teneatur. et ait duorum quidem in solidum dominium vel possessionem esse non posse: nec quemquam partis corporis dominum esse, sed totius corporis pro indiviso pro parte dominium habere. usum autem balinei quidem vel porticus vel campi uniuscuiusque in solidum esse (neque enim minus me uti, quod et alius uteretur): verum in vehiculo commodato vel locato pro parte quidem effectu me usum habere, quia non omnia loca vehiculi teneam. sed esse verius ait et dolum et culpam et diligentiam et custodiam in totum me praestare debere: quare duo quodammodo rei habebuntur et, si alter conventus praestiterit, liberabit alterum et ambobus competit furti actio,
Dig. 13. 6. 6
Pomponius 5 ad sab.
Ut alterutro agente alterius actio contra furem tollatur.
Dig. 13. 6. 7pr.
Ulpianus 28 ad ed.
Unde quaeritur, si alter furti egerit, an ipse solus debeat commodati conveniri. et ait celsus, si alter conveniatur qui furti non egit, et paratus sit periculo suo conveniri alterum, qui furti agendo lucrum sensit ex re commodata, debere eum audiri et absolvi.
Dig. 13. 6. 7. 1
Ulpianus 28 ad ed.
Sed si legis aquiliae adversus socium eius habuit commodator actionem, videndum erit, ne cedere debeat, si forte damnum dedit alter, quod hic qui convenitur commodati actione sarcire compellitur: nam et si adversus ipsum habuit aquiliae actionem commodator, aequissimum est, ut commodati agendo remittat actionem: nisi forte quis dixerit agendo eum e lege aquilia hoc minus consecuturum, quam ex causa commodati consecutus est: quod videtur habere rationem.
Dig. 13. 6. 8
Pomponius 5 ad sab.
Rei commodatae et possessionem et proprietatem retinemus:
Dig. 13. 6. 9
Ulpianus 2 ad ed.