Latin
Book 13, lines 13.1.601-13.1.620
Justinian, Digesta 13.1.601-620
Not analysed yet
Dig. 13. 7. 6. 1
Pomponius 35 ad sab.
Si creditor pluris fundum pigneratum vendiderit, si id faeneret, usuram eius pecuniae praestare debet ei, qui dederit pignus: sed et si ipse usus sit ea pecunia, usuram praestari oportet. quod si eam depositam habuerit, usuras non debet.
Dig. 13. 7. 7
Paulus 2 sent.
Si autem tardius superfluum restituat creditor id quod apud eum depositum est, ex mora etiam usuras debitori hoc nomine praestare cogendus est.
Dig. 13. 7. 8pr.
Pomponius 35 ad sab.
Si necessarias impensas fecerim in servum aut in fundum, quem pignoris causa acceperim, non tantum retentionem, sed etiam contrariam pigneraticiam actionem habebo: finge enim medicis, cum aegrotaret servus, dedisse me pecuniam et eum decessisse, item insulam fulsisse vel refecisse et postea deustam esse, nec habere quod possem retinere.
Dig. 13. 7. 8. 1
Pomponius 35 ad sab.
Si pignori plura mancipia data sint, et quaedam certis pretiis ita vendiderit creditor ut evictionem eorum praestaret, et creditum suum habeat, reliqua mancipia potest retinere, donec ei caveatur, quod evictionis nomine promiserit, indemnem eum futurum.
Dig. 13. 7. 8. 2
Pomponius 35 ad sab.
Si unus ex heredibus debitoris portionem suam solverit, tamen tota res pignori data venire poterit, quemadmodum si ipse debitor portionem solvisset.
Dig. 13. 7. 8. 3
Pomponius 35 ad sab.
Si annua bima trima die triginta stipulatus acceperim pignus pactusque sim, ut nisi sua quaque die pecunia soluta esset, vendere eam mihi liceret, placet, antequam omnium pensionum dies veniret, non posse me pignus vendere, quia eis verbis omnes pensiones demonstrarentur: nec verum est sua quaque die non solutam pecuniam, antequam omnes dies venirent. sed omnibus pensionibus praeteritis, etiamsi una portio soluta non sit, pignus potest venire. sed si ita scriptum sit: "si qua pecunia sua die soluta non erit", statim competit ei pacti conventio.
Dig. 13. 7. 8. 4
Pomponius 35 ad sab.