# Digesta 13.1.712-740

Justinian, Digesta, Book 13, lines 13.1.712-13.1.740. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/13.1.712

Dig. 13.7.19
Marcianus l.S. ad form. hypoth.
Eadem et de filio familias dicta intellegemus.
Dig. 13.7.20pr.
Paulus 29 ad ed.
Aliena res pignori dari voluntate domini potest: sed et si ignorante eo data sit et ratum habuerit, pignus valebit.
Dig. 13.7.20.1
Paulus 29 ad ed.
Si pluribus res simul pignori detur, aequalis omnium causa est.
Dig. 13.7.20.2
Paulus 29 ad ed.
Si per creditorem stetit, quo minus ei solvatur, recte agitur pigneraticia.
Dig. 13.7.20.3
Paulus 29 ad ed.
Interdum etsi soluta sit pecunia, tamen pigneraticia actio inhibenda est, veluti si creditor pignus suum emerit a debitore.
Dig. 13.7.21
Paulus 6 brev.
Domo pignori data et area eius tenebitur: est enim pars eius. et contra ius soli sequetur aedificium.
Dig. 13.7.22pr.
Ulpianus 30 ad ed.
Si pignore subrepto furti egerit creditor, totum, quidquid percepit, debito eum imputare papinianus confitetur, et est verum, etiamsi culpa creditoris furtum factum sit. multo magis hoc erit dicendum in eo, quod ex condictione consecutus est. sed quod ipse debitor furti actione praestitit creditori vel condictione, an debito sit imputandum videamus: et quidem non oportere id ei restitui, quod ipse ex furti actione praestitit, peraeque relatum est et traditum, et ita papinianus libro nono quaestionum ait.
Dig. 13.7.22.1
Ulpianus 30 ad ed.
Idem papinianus ait et si metus causa servum pigneratum debitori tradiderit, quem bona fide pignori acceperat: nam si egerit quod metus causa factum est et quadruplum sit consecutus, nihil neque restituet ex eo quod consecutus est nec debito imputabit.
Dig. 13.7.22.2
Ulpianus 30 ad ed.
Si praedo rem pignori dederit, competit ei et de fructibus pigneraticia actio, quamvis ipse fructus suos non faciet ( a praedone enim fructus et vindicari extantes possunt et consumpti condici): proderit igitur ei, quod creditor bona fide possessor fuit.
Dig. 13.7.22.3
Ulpianus 30 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
