Latin
Book 14, lines 14.1.359-14.1.380
Justinian, Digesta 14.1.359-380
Not analysed yet
Dig. 14. 3. 18
Paulus l. S. de var. lect.
Institor est, qui tabernae locove ad emendum vendendumve praeponitur quique sine loco ad eundem actum praeponitur.
Dig. 14. 3. 19pr.
Papinianus 3 resp.
In eum, qui mutuis accipiendis pecuniis procuratorem praeposuit, utilis ad exemplum institoriae dabitur actio: quod aeque faciendum erit et si procurator solvendo sit, qui stipulanti pecuniam promisit.
Dig. 14. 3. 19. 1
Papinianus 3 resp.
Si dominus, qui servum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam idem per libertum negotium exercuit, varietate status non mutabitur periculi causa.
Dig. 14. 3. 19. 2
Papinianus 3 resp.
Tabernae praepositus a patre filius mercium causa mutuam pecuniam accepit: pro eo pater fideiussit: etiam institoria ab eo petetur, cum acceptae pecuniae speciem fideiubendo negotio tabernae miscuerit.
Dig. 14. 3. 19. 3
Papinianus 3 resp.
Servus pecuniis tantum faenerandis praepositus per intercessionem aes alienum suscipiens ut institorem dominum in solidum iure praetorio non adstringit: quod autem pro eo, qui pecuniam faeneravit, per delegationem alii promisit, a domino recte petetur, cui pecuniae creditae contra eum qui delegavit actio quaesita est.
Dig. 14. 3. 20
Scaevola 5 Dig.
Lucius titius mensae nummulariae quam exercebat habuit libertum praepositum: is gaio seio cavit in haec verba: "octavius terminalis rem agens octavii felicis domitio felici salutem. habes penes mensam patroni mei denarios mille, quos denarios vobis numerare debebo pridie kalendas maias. "quaesitum est, lucio titio defuncto sine herede bonis eius venditis an ex epistula iure conveniri terminalis possit. respondit nec iure his verbis obligatum nec aequitatem conveniendi eum superesse, cum id institoris officio ad fidem mensae protestandam scripsisset.
Dig. 14. 4. 0. De tributoria actione.
Dig. 14. 4. 1pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Huius quoque edicti non minima utilitas est, ut dominus, qui alioquin in servi contractibus privilegium habet (quippe cum de peculio dumtaxat teneatur, cuius peculii aestimatio deducto quod domino debetur fit), tamen, si scierit servum peculiari merce negotiari, velut extraneus creditor ex hoc edicto in tributum vocatur.