# Digesta 14.1.562-586

Justinian, Digesta, Book 14, lines 14.1.562-14.1.586. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/14.1.562

Dig. 14.6.0. De senatus consulto macedoniano.
Dig. 14.6.1pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Verba senatus consulti macedoniani haec sunt: " cum inter ceteras sceleris causas macedo, quas illi natura administrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faenerarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri. "
Dig. 14.6.1.1
Ulpianus 29 ad ed.
Si pendeat, an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio.
Dig. 14.6.1.2
Ulpianus 29 ad ed.
Certe si adrogatus mutuam pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum habebit: fuit enim filius familias.
Dig. 14.6.1.3
Ulpianus 29 ad ed.
In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus consultum macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit vel cuiusvis dignitatis, senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus consultum cessabit.
Dig. 14.6.2
Ulpianus 64 ad ed.
Usque ad quantitatem castrensis peculii, cum filii familias in castrensi peculio vice patrum familiarum fungantur.
Dig. 14.6.3pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Si quis patrem familias esse credidit non vana simplicitate deceptus nec iuris ignorantia, sed quia publice pater familias plerisque videbatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus fungebatur, cessabit senatus consultum.
Dig. 14.6.3.1
Ulpianus 29 ad ed.
Unde iulianus libro duodecimo in eo, qui vectigalia conducta habebat, scribit ( et est saepe constitutum) cessare senatus consultum.
Dig. 14.6.3.2
Ulpianus 29 ad ed.
Proinde et in eo, qui scire non potuit, an filius familias sit, iulianus libro duodecimo cessare senatus consultum ait, ut puta in pupillo vel minore viginti quinque annis. sed in minore, causa cognita et a praetore succurrendum: in pupillo autem etiam alia ratione debuit dicere cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quam sine tutoris auctoritate pupillus dat, quemadmodum ipse dicit iulianus libro duodecimo, si filius familias crediderit, cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quamvis liberam peculii administrationem habuit: non enim perdere ei peculium pater concedit, cum peculii administrationem permittit: et ideo vindicationem nummorum patri superesse ait.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
