# Digesta 14.1.653-670

Justinian, Digesta, Book 14, lines 14.1.653-14.1.670. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/14.1.653

Dig. 14.6.8
Paulus 30 ad ed.
Cum tamen a curatore per ignorantiam solutum sit, repeti debet.
Dig. 14.6.9pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Sed si pater familias factus rem pignori dederit, dicendum erit senatus consulti exceptionem ei denegandam usque ad pignoris quantitatem.
Dig. 14.6.9.1
Ulpianus 29 ad ed.
Si ab alio donatam sibi pecuniam filius creditori solverit, an pater vindicare vel repetere possit? et ait iulianus, si quidem hac condicione ei donata sit pecunia, ut creditori solvat, videri a donatore profectam protinus ad creditorem et fieri nummos accipientis: si vero simpliciter ei donavit, alienationem eorum filium non habuisse et ideo, si solverit, condictionem patri ex omni eventu competere.
Dig. 14.6.9.2
Ulpianus 29 ad ed.
Hoc senatus consultum et ad filias quoque familiarum pertinet nec ad rem pertinet, si adfirmetur ornamenta ex ea pecunia comparasse: nam et ei quoque qui filio familias credidit decreto amplissimi ordinis actio denegatur nec interest, consumpti sint nummi an exstent in peculio. multo igitur magis severitate senatus consulti eius contractus improbabitur, qui filiae familias mutuum dedit.
Dig. 14.6.9.3
Ulpianus 29 ad ed.
Non solum filio familias et patri eius succurritur, verum fideiussori quoque et mandatori eius, qui et ipsi mandati habent regressum, nisi forte donandi animo intercesserunt: tunc enim, cum nullum regressum habeant, senatus consultum locum non habebit. sed et si non donandi animo, patris tamen voluntate intercesserunt, totus contractus a patre videbitur comprobatus.
Dig. 14.6.9.4
Ulpianus 29 ad ed.
Et hi tamen, qui pro filio familias sine voluntate patris eius intercesserunt, solvendo non repetent: hoc enim et divus hadrianus constituit et potest dici non repetituros. atquin perpetua exceptione tuti sunt: sed et ipse filius, et tamen non repetit, quia hi demum solutum non repetunt, qui ob poenam creditorum actione liberantur, non quoniam exonerare eos lex voluit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
