Latin
Book 15, lines 15.1.121-15.1.141
Justinian, Digesta 15.1.121-141
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 7. 3
Ulpianus 29 ad ed.
Pupillum autem tam filium quam servum peculium habere posse pedius libro quinto decimo scribit, cum in hoc, inquit, totum ex domini constitutione pendeat. ergo et si furere coeperit servus vel filius, retinebunt peculium. in peculio autem res esse possunt omnes et mobiles et soli: vicarios quoque in peculium potest habere et vicariorum peculium: hoc amplius et nomina debitorum.
Dig. 15. 1. 7. 5
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et si quid furti actione servo deberetur vel alia actione, in peculium computabitur: hereditas quoque et legatum, ut labeo ait.
Dig. 15. 1. 7. 6
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et id quod dominus sibi debet in peculium habebit, si forte in domini rationem impendit et dominus ei debitor manere voluit aut si debitorem eius dominus convenit. quare si forte ex servi emptione evictionis nomine duplum dominus exegit, in peculium servi erit conversum, nisi forte dominus eo proposito fuit, ut nollet hoc esse in peculium servi.
Dig. 15. 1. 7. 7
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et si quid ei conservus debet, erit peculii, si modo ille habeat peculium vel prout habebit.
Dig. 15. 1. 8
Paulus 4 ad sab.
Non statim quod dominus voluit ex re sua peculii esse, peculium fecit, sed si tradidit aut, cum apud eum esset, pro tradito habuit: desiderat enim res naturalem dationem. contra autem simul atque noluit, peculium servi desinit peculium esse.
Dig. 15. 1. 9pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Sed si damnum servo dominus dederit, in peculium hoc non imputabitur, non magis quam si subripuerit.
Dig. 15. 1. 9. 1
Ulpianus 29 ad ed.
Plane si conservus dedit damnum vel subripuit, in peculium videtur haberi, et ita pomponius libro undecimo scribit: nam et si quid dominus ab eo qui rem peculiarem subripuit vel consecutus est vel consequi potest, in peculium esse ei imputandum neratius libro secundo responsorum scribit.