Latin
Book 15, lines 15.1.184-15.1.201
Justinian, Digesta 15.1.184-201
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 11. 6
Ulpianus 29 ad ed.
Quod autem deduci debere diximus id quod debetur ei qui de peculio convenitur, ita accipiendum est, si non hoc aliunde consequi potuit.
Dig. 15. 1. 11. 7
Ulpianus 29 ad ed.
Denique iulianus scribit venditorem, qui servum cum peculio vendidit, si de peculio conveniatur, non debere deducere quod sibi debetur: potuit enim hoc ex ratione peculii detrahere et nunc condicere quasi indebitum (quoniam non est in peculio quod domino debetur). potest, inquit, etiam ex vendito agere. quod ita erit probandum, si tantum fuit in peculio cum venderet, ut satisfacere debito dominus possit: ceterum si postea quid accessit condicionibus debiti existentibus, quod dominus non distraxerat, contra erit dicendum.
Dig. 15. 1. 11. 8
Ulpianus 29 ad ed.
Idem scribit, si quis servum, cuius nomine de peculio habebat actionem, comparasset, an possit deducere quod sibi debetur, quoniam adversus venditorem habeat actionem de peculio? et recte ait posse: nam et quivis alius potest eligere, utrum cum emptore an cum venditore ageret: hunc igitur eligere pro actione deductionem. nec video quid habeant creditores quod querantur, cum possint ipsi venditorem convenire, si quid forte putant esse in peculio.
Dig. 15. 1. 11. 9
Ulpianus 29 ad ed.
Non solum autem quod ei debetur qui convenitur deducendum est, verum etiam si quid socio eius debetur, et ita iulianus libro duodecimo digestorum scribit: nam qua ratione in solidum alteruter convenitur, pari ratione deducere eum oportet quod alteri debetur: quae sententia recepta est:
Dig. 15. 1. 12
Iulianus 12 Dig.
Quia hoc casu etiam cum eo agi potest, penes quem peculium non est.
Dig. 15. 1. 13
Ulpianus 29 ad ed.
Sed in emptore et venditore vera non est, item in fructuario et proprietario et ceteris qui non sunt socii, et in domino et bonae fidei emptore: nam et iulianus libro duodecimo scribit neutrum horum deducere id quod alteri debetur.