Latin
Book 15, lines 15.1.226-15.1.246
Justinian, Digesta 15.1.226-246
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 19. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Interdum et ipsi fructuario adversus dominum datur actio de peculio, ut puta si apud eum habeat peculium, apud ipsum vero aut nihil aut minus, quam fructuario debetur. idem etiam contra eveniet, quamvis in duobus dominis sufficiat pro socio vel communi dividundo actio:
Dig. 15. 1. 20
Paulus 30 ad ed.
Nam inter se agere socii de peculio non possunt.
Dig. 15. 1. 21pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Summa cum ratione etiam hoc peculio praetor imputavit, quod dolo malo domini factum est, quo minus in peculio esset. sed dolum malum accipere debemus, si ei ademit peculium: sed et si eum intricare peculium in necem creditorum passus est, mela scribit dolo malo eius factum. sed et si quis, cum suspicaretur alium secum acturum, alio peculium avertat, dolo non caret. sed si alii solvit, non dubito de hoc, quin non teneatur, quoniam creditori solvitur et licet creditori vigilare ad suum consequendum.
Dig. 15. 1. 21. 1
Ulpianus 29 ad ed.
Si dolo tutoris vel curatoris furiosi vel procuratoris factum sit, an pupillus vel furiosus vel dominus de peculio conveniatur, videndum. et puto, si solvendo tutor sit, praestare pupillum ex dolo eius, maxime si quid ad eum pervenit, et ita pomponius libro octavo epistularum scribit. idem et in curatore et procuratore erit dicendum.
Dig. 15. 1. 21. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Emptor autem ex dolo venditoris non tenebitur nec heres vel alius successor, nisi in id quod ad se pervenit. sive autem post iudicium acceptum sive ante dolo factum sit, continetur officio iudicis.
Dig. 15. 1. 21. 3
Ulpianus 29 ad ed.
Si dominus vel pater recuset de peculio actionem, non est audiendus, sed cogendus est quasi aliam quamvis personalem actionem suscipere.
Dig. 15. 1. 22
Pomponius 7 ad sab.
Si damni infecti aedium peculiarium nomine promiserit dominus, ratio eius haberi debet et ideo ab eo qui de peculio agit domino cavendum est.