# Digesta 15.1.247-266

Justinian, Digesta, Book 15, lines 15.1.247-15.1.266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/15.1.247

Dig. 15.1.23
Pomponius 9 ad sab.
Aedium autem peculiarium nomine in solidum damni infecti promitti debet, sicut vicarii nomine noxale iudicium in solidum pati, quia pro pignore ea, si non defendantur, actor abducit vel possidet.
Dig. 15.1.24
Ulpianus 26 ad sab.
Curator furiosi administrationem peculii et dare et denegare potest tam servo furiosi quam filio.
Dig. 15.1.25
Pomponius 23 ad sab.
Id vestimentum peculii esse incipit, quod ita dederit dominus, ut eo vestitu servum perpetuo uti vellet eoque nomine ei traderet, ne quis alius eo uteretur idque ab eo eius usus gratia custodiretur. sed quod vestimentum servo dominus ita dedit utendum, ut non semper, sed ad certum usum certis temporibus eo uteretur, veluti cum sequeretur eum sive cenanti ministravit, id vestimentum non esse peculii.
Dig. 15.1.26
Paulus 30 ad ed.
Si semel ex ea causa, id est quod dolo fecerit, dominus praestiterit de peculio conventus, ceteris ex eadem causa nihil praestabit. sed et si tantundem servus ei debeat quantum dolo minuit, non erit condemnandus. his consequens erit, ut manumisso quoque vel alienato servo ex causa etiam doli intra annum teneatur.
Dig. 15.1.27pr.
Gaius 9 ad ed. provinc.
Et ancillarum nomine et filiarum familias in peculio actio datur: maxime si qua sarcinatrix aut textrix erit aut aliquod artificium vulgare exerceat, datur propter eam actio. depositi quoque et commodati actionem dandam earum nomine iulianus ait: sed et tributoriam actionem, si peculiari merce sciente patre dominove negotientur, dandam esse. longe magis non dubitatur, et si in rem versum est, quod iussu patris dominive contractum sit.
Dig. 15.1.27.1
Gaius 9 ad ed. provinc.
Constat heredem domini id quoque deducere debere, quod servus, cuius nomine cum eo de peculio ageretur, ante aditam hereditatem ex bonis hereditariis amovisset consumpsisset corrupisset.
Dig. 15.1.27.2
Gaius 9 ad ed. provinc.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
