Latin
Book 15, lines 15.1.286-15.1.309
Justinian, Digesta 15.1.286-309
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 28
Iulianus 12 Dig.
Quare et si socio neque heres neque bonorum possessor exstitisset, eatenus damnari debet is cum quo actum fuerit, quatenus peculium apud eum erit et quantum ex bonis consequi potest.
Dig. 15. 1. 29pr.
Gaius 9 ad ed. provinc.
Si quis servum testamento liberum esse iusserit relictis heredibus his, qui cum servo contraxerunt, possunt inter se coheredes vel de peculio agere, quia de eo quisque peculio, quod apud eum esset, quolibet alio agente teneatur.
Dig. 15. 1. 29. 1
Gaius 9 ad ed. provinc.
Etiamsi prohibuerit contrahi cum servo dominus, erit in eum de peculio actio.
Dig. 15. 1. 30pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Quaesitum est, an teneat actio de peculio, etiamsi nihil sit in peculio cum ageretur, si modo sit rei iudicatae tempore. proculus et pegasus nihilo minus teneri aiunt: intenditur enim recte, etiamsi nihil sit in peculio. idem et circa ad exhibendum et in rem actionem placuit, quae sententia et a nobis probanda est.
Dig. 15. 1. 30. 1
Ulpianus 29 ad ed.
Si cum ex parte herede domini vel patris agatur, dumtaxat de peculio condemnandum, quod apud eum heredem sit qui convenitur: idem et in rem verso pro parte, nisi si quid in ipsius heredis rem vertit: nec quasi unum ex sociis esse hunc heredem conveniendum, sed pro parte dumtaxat.
Dig. 15. 1. 30. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Sed si ipse servus sit heres ex parte institutus, aeque cum eo agendum erit.
Dig. 15. 1. 30. 3
Ulpianus 29 ad ed.
Sin vero filius sit quamvis ex parte institutus, nihilo minus in solidum actionem patietur. sed si velit pro parte nomen coheredis redimere, audiendus est: quid enim si in rem patris versum sit? cur non consequatur filius a coherede, quod in patris re est? idem et si peculium locuples sit.
Dig. 15. 1. 30. 4
Ulpianus 29 ad ed.
Is, qui semel de peculio egit, rursus aucto peculio de residuo debiti agere potest.