Latin
Book 15, lines 15.1.328-15.1.348
Justinian, Digesta 15.1.328-348
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 32. 2
Ulpianus 2 disp.
Venditor servi si cum peculio servum vendidit et tradiderit peculium, ne intra annum quidem de peculio convenietur: neque enim hoc pretium servi peculium est, ut neratius scripsit.
Dig. 15. 1. 33
Iavolenus 12 ex cass.
Sed si quis servum ita vendidit, ut pretium pro peculio acciperet, penes eum videtur esse peculium, ad quem pretium peculii pervenit,
Dig. 15. 1. 34
Pomponius 12 ex var. lect.
Non penes quem res peculiaris sit.
Dig. 15. 1. 35
Iavolenus 12 ex cass.
At cum heres iussus est peculium dare accepta certa summa, non videtur penes heredem esse peculium.
Dig. 15. 1. 36
Ulpianus 2 disp.
In bonae fidei contractibus quaestionis est, an de peculio an in solidum pater vel dominus tenerentur: ut est in actione de dote agitatum, si filio dos data sit, an pater dumtaxat de peculio conveniretur. ego autem arbitror non solum de peculio, sed et si quid praeterea dolo malo patris capta fraudataque est mulier, competere actionem: nam si habeat res nec restituere sit paratus, aequum est eum quanti ea res est condemnari. nam quod in servo, cui res pignori data est, expressum est, hoc et in ceteris bonae fidei iudiciis accipiendum esse pomponius scripsit. namque si servo res pignori data sit, non solum de peculio et in rem verso competit actio, verum hanc quoque habet adiectionem "et si quid dolo malo domini captus fraudatusque actor est ". videtur autem dolo facere dominus, qui, cum haberet restituendi facultatem, non vult restituere.
Dig. 15. 1. 37pr.
Iulianus 12 Dig.
Si creditor filii tui heredem te instituerit et tu hereditatem eius vendideris, illa parte stipulationis "quanta pecunia ex hereditate ad te pervenerit" teneberis de peculio.
Dig. 15. 1. 37. 1
Iulianus 12 Dig.
Si servo tuo permiseris vicarium emere aureis octo, ille decem emerit et tibi scripserit se octo emisse tuque ei permiseris eos octo ex tua pecunia solvere et is decem solverit, hoc nomine duos aureos tantum vindicabis, sed hi venditori praestabuntur dumtaxat de peculio servi.