# Digesta 15.1.376-402

Justinian, Digesta, Book 15, lines 15.1.376-15.1.402. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/15.1.376

Dig. 15.1.41
Ulpianus 43 ad sab.
Nec servus quicquam debere potest nec servo potest deberi, sed cum eo verbo abutimur, factum magis demonstramus quam ad ius civile referimus obligationem. itaque quod servo debetur, ab extraneis dominus recte petet, quod servus ipse debet, eo nomine in peculium et si quid inde in rem domini versum est in dominum actio datur.
Dig. 15.1.42
Ulpianus 12 ad ed.
In adrogatorem de peculio actionem dandam quidam recte putant, quamvis sabinus et cassius ex ante gesto de peculio actionem non esse dandam existimant.
Dig. 15.1.43
Paulus 30 ad ed.
Si posteaquam tecum de peculio egi, ante rem iudicatam servum vendideris, labeo ait etiam eius peculii nomine, quod apud emptorem quaesierit, damnari te debere nec succurrendum tibi: culpa enim tua id accidisse, qui servum vendidisses.
Dig. 15.1.44
Ulpianus 63 ad ed.
Si quis cum filio familias contraxerit, duos habet debitores, filium in solidum et patrem dumtaxat de peculio.
Dig. 15.1.45
Paulus 61 ad ed.
Ideoque si pater filio peculium ademisset, nihilo minus creditores cum filio agere possunt.
Dig. 15.1.46
Paulus 60 ad ed.
Qui peculii administrationem concedit, videtur permittere generaliter, quod et specialiter permissurus est.
Dig. 15.1.47pr.
Paulus 4 ad plaut.
Quotiens in taberna ita scriptum fuisset " cum ianuario servo meo geri negotium veto", hoc solum consecutum esse dominum constat, ne institoria teneatur, non etiam de peculio.
Dig. 15.1.47.1
Paulus 4 ad plaut.
Sabinus respondit non alias dandam de peculio actionem in dominum, cum servus fideiussisset, nisi in rem domini aut ob rem peculiarem fideiussisset.
Dig. 15.1.47.2
Paulus 4 ad plaut.
Si semel actum sit de peculio, quamvis minus inveniatur rei iudicandae tempore in peculio quam debet, cautionibus locum esse non placuit de futuro incremento peculii: hoc enim in pro socio actione locum habet, quia socius universum debet.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
