Latin
Book 15, lines 15.1.430-15.1.444
Justinian, Digesta 15.1.430-444
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 50pr.
Papinianus 9 quaest.
Eo tempore, quo in peculio nihil est, pater latitat: in bonorum possessionem eius rei servandae causa mitti non possum, qui de peculio cum eo acturus sum, quia non fraudationis causa latitat qui, si iudicium acciperet, absolvi deberet. nec ad rem pertinet, quod fieri potest, ut damnatio sequatur: nam et si in diem vel sub condicione debeatur, fraudationis causa non videtur latitare, tametsi potest iudicis iniuria condemnari. sed fideiussorem datum eo tempore, quo nihil in peculio est, teneri putat iulianus, quoniam fideiussor futurae quoque actionis accipi possit, si tamen sic acceptus est.
Dig. 15. 1. 50. 1
Papinianus 9 quaest.
Si creditor patrem, qui de peculio tenebatur, heredem instituerit, quia mortis tempus in falcidiae ratione spectatur, illius temporis peculium considerabitur.
Dig. 15. 1. 50. 2
Papinianus 9 quaest.
Etiam postquam dominus de peculio conventus est, fideiussor pro servo accipi potest et ideo, qua ratione, si post actionem dictatam servus pecuniam exsolverit, non magis repetere potest quam si iudicium dictatum non fuisset, eadem ratione fideiussor quoque utiliter acceptus videbitur, quia naturalis obligatio, quam etiam servus suscipere videtur, in litem translata non est.
Dig. 15. 1. 50. 3
Papinianus 9 quaest.
Servus alienus, cum bonae fidei serviret mihi, nummos a titio mutuatos mihi dedit, ut eum manumitterem, et manumissi: creditor quaerebat, quem de peculio conveniret. dixi, quamquam creditor electionem alias haberet, tamen in proposito dominum esse conveniendum et eum ad exhibendum mecum acturum pecuniae nomine, quae ipsi esset adquisita nec in eam causam alienata, quae pro capite servi facta proponeretur: neque enim admittendum esse distinctionem existimantium, si non manumittam, domini pecuniam esse, manumissione vero secuta videri pecuniam ex re mea quaesitam mihi, quoniam magis propter rem meam, quam ex re mea pecunia mihi daretur.
Dig. 15. 1. 51
Scaevola 2 quaest.
Quod debetur servo ab extraneis, agenti de peculio non omnimodo dominus ad quantitatem debiti condemnandus est, cum et sumptus in petendo et eventus exsecutionis possit esse incertus et cogitanda sit mora temporis quod datur iudicatis, aut venditionis bonorum, si id magis faciendum erit. ergo si paratus sit actiones mandare, absolvetur. quod enim dicitur, si cum uno ex sociis agatur, universum peculium computandum quia sit cum socio actio, in eodem redibit, si actiones paratus sit praestare: et in omnibus, quos idcirco teneri dicimus quia habent actionem, delegatio pro iusta praestatione est.