# Digesta 15.1.454-474

Justinian, Digesta, Book 15, lines 15.1.454-15.1.474. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/15.1.454

Dig. 15.1.54
Scaevola 1 resp.
Filio familias uni ex heredibus praedia praelegavit ut instructa erant cum servis: hi servi domini debitores fuerunt: quaesitum est, an ceteris heredibus adversus eum actio de peculio competat. respondit non competere.
Dig. 15.1.55
Nerva 1 resp.
Is cum quo de peculio agebam a te vi exemptus est: quod tunc cum vi eximeres in peculio fuerit, spectari.
Dig. 15.1.56
Paulus 2 ad ner.
Quod servus meus pro debitore meo mihi expromisit, ex peculio deduci debet et a debitore nihilo minus debetur. sed videamus, ne credendum sit peculiare fieri nomen eius, pro quo expromissum est. paulus: utique si de peculio agente aliquo deducere velit, illud nomen peculiare facit.
Dig. 15.1.57pr.
Tryphonus 8 disp.
Si filius vel servus, cuius nomine dumtaxat de peculio actum est, ante finitum iudicium decesserit, id peculium respicietur, quod aliquis eorum cum moriebatur habuit.
Dig. 15.1.57.1
Tryphonus 8 disp.
Sed eum, qui servum testamento liberum esse iubet et ei peculium legat, eius temporis peculium legare intellegi iulianus scribit, quo libertas competit: ideoque omnia incrementa peculii quoquo modo ante aditam hereditatem adquisita ad manumissum pertinere.
Dig. 15.1.57.2
Tryphonus 8 disp.
At si quis extraneo peculium servi legaverit, in coniectura voluntatis testatoris quaestionem esse, et verosimilius esse id legatum quod mortis tempore in peculio fuerit ita, ut quae ex rebus peculiaribus ante aditam hereditatem accesserint debeantur, veluti partus ancillarum et fetus pecudum, quae autem servo donata fuerint sive quid ex operis suis adquisierit, ad legatarium non pertinere.
Dig. 15.1.58
Scaevola 5 Dig.
Uni ex heredibus praedia legavit ut instructa erant cum servis et ceteris rebus et quidquid ibi esset: hi servi domino debitores fuerunt tam ex aliis causis quam ex ratione kalendarii: quaesitum est, an ceteris heredibus adversus eum pecuniae ab his debitae actio de peculio competit. respondit non competere.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
