# Digesta 15.1.475-499

Justinian, Digesta, Book 15, lines 15.1.475-15.1.499. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/15.1.475

Dig. 15.2.0. Quando de peculio actio annalis est.
Dig. 15.2.1pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Praetor ait: " post mortem eius qui in alterius potestate fuerit, posteave quam is emancipatus manumissus alienatusve fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, iudicium dabo".
Dig. 15.2.1.1
Ulpianus 29 ad ed.
Quamdiu servus vel filius in potestate est, de peculio actio perpetua est: post mortem autem eius vel postquam emancipatus manumissus alienatusve fuerit, temporaria esse incipit, id est annalis.
Dig. 15.2.1.2
Ulpianus 29 ad ed.
Annus autem utilis computabitur: et ideo et si condicionalis sit obligatio, iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo emancipatus est, sed ex quo peti potuit condicione existente.
Dig. 15.2.1.3
Ulpianus 29 ad ed.
Merito autem temporariam in hoc casu fecit praetor actionem: nam cum morte vel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum produci obligationem.
Dig. 15.2.1.4
Ulpianus 29 ad ed.
Alienatio autem et manumissio ad servos pertinet, non ad filios, mors autem tam ad servos quam ad filios refertur, emancipatio vero ad solum filium. sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate, annalis erit actio. sed et si morte patris vel deportatione sui iuris fuerit effectus filius, de peculio intra annum heres patris vel fiscus tenebuntur.
Dig. 15.2.1.5
Ulpianus 29 ad ed.
In alienatione accipitur utique venditor, qui actione de peculio intra annum tenetur:
Dig. 15.2.1.6
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et si donavit servum vel permutavit vel in dotem dedit, in eadem causa est:
Dig. 15.2.1.7
Ulpianus 29 ad ed.
Item heres eius, qui servum legavit non cum peculio. nam si cum peculio vel legavit vel liberum esse iussit, quaestionis fuit: et mihi verius videtur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit peculium, de peculio actionem. an ergo teneatur heres? et ait caecilius teneri, quia peculium penes eum sit, qui tradendo id legatario se liberavit. pegasus autem caveri heredi debere ait ab eo, cui peculium legatum sit, quia ad eum veniunt creditores: ergo si tradiderit sine cautione, erit conveniendus.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
