Latin
Book 15, lines 15.1.500-15.1.518
Justinian, Digesta 15.1.500-518
Not analysed yet
Dig. 15. 2. 1. 8
Ulpianus 29 ad ed.
Si praecepto servo et peculio rogatus sit heres restituere hereditatem, si de peculio conveniatur, trebelliani exceptione non utetur, ut Marcellus tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur, ut scaevola ait, cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus haberet.
Dig. 15. 2. 1. 9
Ulpianus 29 ad ed.
Usu fructu quoque exstincto intra annum actionem dandam in usufructuarium pomponius libro sexagensimo primo scripsit.
Dig. 15. 2. 1. 10
Ulpianus 29 ad ed.
Quaesitum est apud labeonem, si, cum filius viveret, tu credens eum mortuum annali actione egeris et, quia annus praeterierat, exceptione sis repulsus, an rursus experiri tibi comperto errore permittendum est. et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non etiam de in rem verso: nam priore iudicio de in rem verso recte actum est, quia annua exceptio ad peculium, non ad in rem versum pertinet.
Dig. 15. 2. 2pr.
Paulus 30 ad ed.
Cum post mortem filii familias annua adversus patrem actio est, quemadmodum adversus eum esset perpetua vivo filio, ideo si ex causa redhibitionis erat de peculio actio, sex mensum erit post mortem filii: idemque dicendum in omnibus temporalibus actionibus.
Dig. 15. 2. 2. 1
Paulus 30 ad ed.
Si servus cui creditum est apud hostes sit, de peculio actio in dominum non anno finienda est, quamdiu postliminio reverti potest.
Dig. 15. 2. 3
Pomponius 4 ad q. muc.
Definitione peculii interdum utendum est etiam, si servus in rerum natura esse desiit et actionem praetor de peculio intra annum dat: nam et tunc et accessionem et decessionem quasi peculii recipiendam (quamquam iam desiit morte servi vel manumissione esse peculium), ut possit ei accedere ut peculio fructibus vel pecorum fetu ancillarumque partubus et decedere, veluti si mortuum sit animal vel alio quolibet modo perierit.
Dig. 15. 3. 0. De in rem verso.