# Digesta 15.1.519-533

Justinian, Digesta, Book 15, lines 15.1.519-15.1.533. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/15.1.519

Dig. 15.3.1pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Si hi qui in potestate aliena sunt nihil in peculio habent, vel habeant, non in solidum tamen, tenentur qui eos habent in potestate, si in rem eorum quod acceptum est conversum sit, quasi cum ipsis potius contractum videatur.
Dig. 15.3.1.1
Ulpianus 29 ad ed.
Nec videtur frustra de in rem verso actio promissa, quasi sufficeret de peculio: rectissime enim labeo dicit fieri posse, ut et in rem versum sit et cesset de peculio actio. quid enim si dominus peculium ademit sine dolo malo? quid si morte servi exstinctum est peculium et annus utilis praeteriit? de in rem verso namque actio perpetua est et locum habet, sive ademit sine dolo malo sive actio de peculio anno finita est.
Dig. 15.3.1.2
Ulpianus 29 ad ed.
Item si plures agant de peculio, proficere hoc ei, cuius pecunia in rem versa est, debet, ut ipse uberiorem actionem habeat. certe si praeventum sit ab aliquo et actum de peculio, de in rem verso actio an cesset, videndum. et refert pomponius iulianum existimare de peculio actione peremi de in rem verso actionem ( quia in peculium conversum est quod in domini rem erat versum et pro servo solutum est, quemadmodum si ipsi servo a domino fuisset solutum), sed ita demum, si praestiterit ex actione de peculio dominus quod servus in rem eius verterat: ceterum si non praestiterit, manet actio de in rem verso.
Dig. 15.3.2
Iavolenus 12 ex cass.
Qui nummis acceptis servum manumisit, agi cum eo de in rem verso non potest, quia dando libertatem locupletior ex nummis non fit.
Dig. 15.3.3pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Quod si servus domino quantitatem dederit, ut manumittatur, quam a me mutuam accepit, in peculium quidem hanc quantitatem non computari, in rem autem videri versum, si quid plus sit in eo quod servus dedit quam est in servi pretio.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
