Latin
Book 16, lines 16.1.1-16.1.23
Justinian, Digesta 16.1.1-23
Not analysed yet
LIBER SEXTUS DECIMUS
Dig. 16. 1. 0. Ad senatus consultum velleianum.
Dig. 16. 2. 0. De compensationibus.
Dig. 16. 3. 0. Depositi vel contra.
Dig. 16. 1. 0. Ad senatus consultum velleianum.
Dig. 16. 1. 1pr.
Paulus 30 ad ed.
Velleiano senatus consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent.
Dig. 16. 1. 1. 1
Paulus 30 ad ed.
Nam sicut moribus civilia officia adempta sunt feminis et pleraque ipso iure non valent, ita multo magis adimendum eis fuit id officium, in quo non sola opera nudumque ministerium earum versaretur, sed etiam periculum rei familiaris.
Dig. 16. 1. 1. 2
Paulus 30 ad ed.
Aequum autem visum est ita mulieri succurri, ut in veterem debitorem aut in eum, qui pro se constituisset mulierem ream, actio daretur: magis enim ille quam creditor mulierem decepit.
Dig. 16. 1. 2pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Et primo quidem temporibus divi augusti, mox deinde claudii edictis eorum erat interdictum, ne feminae pro viris suis intercederent.
Dig. 16. 1. 2. 1
Ulpianus 29 ad ed.
Postea factum est senatus consultum, quo plenissime feminis omnibus subventum est. cuius senatus consulti verba haec sunt: "quod marcus silanus et velleus tutor consules verba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, quid de ea re fieri oportet, de ea re ita censuere: quod ad fideiussores et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertinet, tametsi ante videtur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio neve in eas actio detur, cum eas virilibus officiis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum recte atque ordine facturos ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus voluntas servetur".
Dig. 16. 1. 2. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Verba itaque senatus consulti excutiamus prius providentia amplissimi ordinis laudata, quia opem tulit mulieribus propter sexus inbecillitatem multis huiuscemodi casibus suppositis atque obiectis.