# Digesta 16.1.237-261

Justinian, Digesta, Book 16, lines 16.1.237-16.1.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/16.1.237

Dig. 16.1.32.3
Pomponius 1 sen. consult.
Si mulier, ne ipsa intercederet, alii mandaret ut id faceret, an in huius persona locus huic senatus consulto sit, qui rogatu mulieris id faceret? totus enim sermo senatus consulti ad petitionem non dandam adversus ipsam mulierem spectat. et puto rem ita esse distinguendam, ut, si quidem creditor, cui me obligavi mandante muliere, hoc in fraudem senatus consulti egisset, ne ipsa interveniret contra senatus consultum, daret autem alium, excludendum eum exceptione fraudis senatus consulti factae: si vero is ignorasset, ego autem scissem, tunc mandati me agentem cum muliere excludendum esse, me autem creditori teneri.
Dig. 16.1.32.4
Pomponius 1 sen. consult.
Si mulier pro eo, pro quo intercesserit, iudicium parata sit accipere, ut non in veterem debitorem actio detur: quoniam senatus consulti exceptionem opponere potest, cavere debebit exceptione se non usuram et sic ad iudicem ire.
Dig. 16.1.32.5
Pomponius 1 sen. consult.
Intercedere mulierem intellegendum est etiam pro eo, qui obligari non possit, veluti si pro servo alieno intercedit: sed rescissa intercessione in dominum restituenda est actio.
Dig. 16.2.0. De compensationibus.
Dig. 16.2.1
Modestinus 6 pand.
Compensatio est debiti et crediti inter se contributio.
Dig. 16.2.2
Iulianus 90 Dig.
Unusquisque creditorem suum eundemque debitorem petentem summovet, si paratus est compensare.
Dig. 16.2.3
Pomponius 25 ad sab.
Ideo compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non solvere quam solutum repetere.
Dig. 16.2.4
Paulus 3 ad sab.
Verum est, quod et neratio placebat et pomponius ait, ipso iure eo minus fideiussorem ex omni contractu debere, quod ex compensatione reus retinere potest: sicut enim, cum totum peto a reo, male peto, ita et fideiussor non tenetur ipso iure in maiorem quantitatem quam reus condemnari potest.
Dig. 16.2.5
Gaius 9 ad ed. provinc.
Si quid a fideiussore petetur, aequissimum est eligere fideiussorem, quod ipsi an quod reo debetur, compensare malit: sed et si utrumque velit compensare, audiendus est.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
