Latin
Book 16, lines 16.1.322-16.1.352
Justinian, Digesta 16.1.322-352
Not analysed yet
Dig. 16. 2. 19
Papinianus 11 resp.
Debitor pecuniam publicam servo publico citra voluntatem eorum solvit, quibus debitum recte solvi potuit: obligatio pristina manebit, sed dabitur ei compensatio peculii fini, quod servus publicus habebit.
Dig. 16. 2. 20
Papinianus 13 resp.
Ob negotium copiarum expeditionis tempore mandatum curatorem condemnatum pecuniam iure compensationis retinere non placuit, quoniam ea non compensantur.
Dig. 16. 2. 21
Paulus 1 quaest.
Posteaquam placuit inter omnes id quod invicem debetur ipso iure compensari, si procurator absentis conveniatur, non debebit de rato cavere, quia nihil compensat, sed ab initio minus ab eo petitur.
Dig. 16. 2. 22
Scaevola 2 quaest.
Si debeas decem aut hominem, utrum adversarius volet, ita compensatio huius debiti admittitur, si adversarius palam dixisset, utrum voluisset.
Dig. 16. 2. 23
Paulus 9 resp.
Id quod pupillorum nomine debetur si tutor petat, non posse compensationem obici eius pecuniae, quam ipse tutor suo nomine adversario debet.
Dig. 16. 2. 24
Paulus 3 decr.
Iussit imperator audiri adprobantem sibi a fisco deberi, quod ipse convenitur.
Dig. 16. 3. 0. Depositi vel contra.
Dig. 16. 3. 1pr.
Ulpianus 30 ad ed.
Depositum est, quod custodiendum alicui datum est, dictum ex eo quod ponitur: praepositio enim de auget depositum, ut ostendat totum fidei eius commissum, quod ad custodiam rei pertinet.
Dig. 16. 3. 1. 1
Ulpianus 30 ad ed.
Praetor ait: "quod neque tumultus neque incendii neque ruinae neque naufragii causa depositum sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt, in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium dabo. "
Dig. 16. 3. 1. 2
Ulpianus 30 ad ed.
Merito has causas deponendi separavit praetor, quae continent fortuitam causam depositionis ex necessitate descendentem, non ex voluntate proficiscentem.
Dig. 16. 3. 1. 3
Ulpianus 30 ad ed.
Eum tamen deponere tumultus vel incendii vel ceterarum causarum gratia intellegendum est, qui nullam aliam causam deponendi habet quam imminens ex causis supra scriptis periculum.