Latin
Book 16, lines 16.1.607-16.1.622
Justinian, Digesta 16.1.607-622
Not analysed yet
Lucius titius cum haberet filiam in potestate seiam, pamphilo servo alieno in matrimonium collocavit, cui etiam dotem dedit, quam sub titulo depositi in cautionem contulit, et postea nulla denuntiatione a domino facta pater decessit, mox et pamphilus servus: quaero, qua actione seia pecuniam petere possit, cum ipsa patri heres extiterit. paulus respondit, quoniam dos constitui non potuit, ex causa depositi actione de peculio pecuniam repetendam.
Dig. 16. 3. 28
Scaevola 1 resp.
Quintus caecilius candidus ad paccium rogatianum epistulam scripsit in verba infra scripta: "caecilius candidus paccio rogatiano suo salutem. viginti quinque nummorum quos apud me esse voluisti, notum tibi ista hac epistula facio ad ratiunculam meam ea pervenisse: quibus ut primum prospiciam, ne vacua tibi sint: id est ut usuras eorum accipias, curae habebo". quaesitum est, an ex ea epistula etiam usurae peti possint. respondi deberi ex bonae fidei iudicio usuras, sive percepit sive pecunia in re sua usus est.
Dig. 16. 3. 29pr.
Paulus 2 sent.
Si sacculum vel argentum signatum deposuero et is penes quem depositum fuit me invito contrectaverit, et depositi et furti actio mihi in eum competit.
Dig. 16. 3. 29. 1
Paulus 2 sent.
Si ex permissu meo deposita pecunia is penes quem deposita est utatur, ut in ceteris bonae fidei iudiciis usuras eius nomine praestare mihi cogitur.
Dig. 16. 3. 30
Nerva 1 resp.
Si fideiussor pro te apud quem depositum est litis aestimatione damnatus sit, rem tuam fieri.
Dig. 16. 3. 31pr.
Tryphonus 9 disp.
Bona fides quae in contractibus exigitur aequitatem summam desiderat: sed eam utrum aestimamus ad merum ius gentium an vero cum praeceptis civilibus et praetoriis? veluti reus capitalis iudicii deposuit apud te centum: is deportatus est, bona eius publicata sunt: utrumne ipsi haec reddenda an in publicum deferenda sint? si tantum naturale et gentium ius intuemur, ei qui dedit restituenda sunt: si civile ius et legum ordinem, magis in publicum deferenda sunt: nam male meritus publice, ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit, etiam egestate laborare debet.