Latin
Book 16, lines 16.1.738-16.1.757
Justinian, Digesta 16.1.738-757
Not analysed yet
Dig. 16. 1. 12
Paulus 6 brev.
Immo tunc locus est senatus consulto, cum scit creditor eam intercedere.
Dig. 16. 1. 13pr.
Gaius 9 ad ed. provinc.
Aliquando, licet alienam obligationem suscipiat mulier, non adiuvatur hoc senatus consulto: quod tum accidit, cum prima facie quidem alienam, re vera autem suam obligationem suscipiat. ut ecce si ancilla ob pactionem libertatis expromissore dato post manumissionem id ipsum suscipiat quod expromissor debeat, aut si hereditatem emerit et aes alienum hereditarium in se transcribat, aut si pro fideiussore suo intercedat.
Dig. 16. 1. 13. 1
Gaius 9 ad ed. provinc.
De pignoribus prioris debitoris non est creditori nova actione opus, cum quasi serviana (quae et hypothecaria vocatur) in his utilis sit: quia verum est convenisse de pignoribus nec solutam esse pecuniam.
Dig. 16. 1. 13. 2
Gaius 9 ad ed. provinc.
Si sub condicione vel in diem mulier pro alio intercesserit, etiam pendente condicione volenti creditori cum priore debitore experiri actio danda est restitutoria: quo enim bonum est exspectare condicionem vel diem, cum in ea causa sit prior iste debitor, ut omnimodo ipse debeat suscipere actionem?
Dig. 16. 1. 14
Iulianus 12 Dig.
Si mulier contra senatus consultum intercesserit, aequum est non solum in veterem debitorem, sed et in fideiussores eius actionem restitui: nam cum mulieris persona subtrahatur creditori propter senatus consultum, integra causa pristina restituenda est.
Dig. 16. 1. 15
Iulianus 51 Dig.
Si mulieri solvero id quod tibi debebam et ab ea ratam rem te habiturum stipulatus fuero et forte te ratum non habente agere ex stipulatu instituero, exceptio senatus consulti, quod de intercessionibus feminarum factum est, non proderit mulieri: non enim videri potest alienam obligationem recusare, cum maneam debito obligatus, et ipsa de lucro agat ac potius reddere cogatur quod non debitum acceperat, quam pro alio solvere.
Dig. 16. 1. 16pr.
Iulianus 4 ad urs. ferocem.