# Digesta 16.1.892-921

Justinian, Digesta, Book 16, lines 16.1.892-16.1.921. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/16.1.892

Dig. 16.2.6
Ulpianus 30 ad sab.
Etiam quod natura debetur, venit in compensationem.
Dig. 16.2.7pr.
Ulpianus 28 ad ed.
Quod in diem debetur, non compensabitur, antequam dies venit, quamquam dari oporteat.
Dig. 16.2.7.1
Ulpianus 28 ad ed.
Si rationem compensationis iudex non habuerit, salva manet petitio: nec enim rei iudicatae exceptio obici potest. aliud dicam, si reprobavit pensationem quasi non existente debito: tunc enim rei iudicatae mihi nocebit exceptio.
Dig. 16.2.8
Gaius 9 ad ed. provinc.
In compensationem etiam id deducitur, quo nomine cum actore lis contestata est, ne diligentior quisque deterioris condicionis habeatur, si compensatio ei denegetur.
Dig. 16.2.9pr.
Paulus 32 ad ed.
Si cum filio familias aut servo contracta sit societas et agat dominus vel pater, solidum per compensationem servamus, quamvis, si ageremus, dumtaxat de peculio praestaretur.
Dig. 16.2.9.1
Paulus 32 ad ed.
Sed si cum filio familias agatur, an quae patri debeantur filius compensare possit, quaeritur: et magis est admittendum, quia unus contractus est, sed cum condicione, ut caveat patrem suum ratum habiturum, id est non exacturum quod is compensaverit.
Dig. 16.2.10pr.
Ulpianus 63 ad ed.
Si ambo socii parem neglegentiam societati adhibuimus, dicendum est desinere nos invicem esse obligatos ipso iure compensatione neglegentiae facta. simili modo probatur, si alter ex re communi aliquid perceperit, alter tantam neglegentiam exhibuerit, quae eadem quantitate aestimatur, compensationem factam videri et ipso iure invicem liberationem.
Dig. 16.2.10.1
Ulpianus 63 ad ed.
Si quis igitur compensare potens solverit, condicere poterit quasi indebito soluto.
Dig. 16.2.10.2
Ulpianus 63 ad ed.
Quotiens ex maleficio oritur actio, ut puta ex causa furtiva ceterorumque maleficiorum, si de ea pecuniarie agitur, compensatio locum habet: idem est et si condicatur ex causa furtiva. sed et qui noxali iudicio convenitur, compensationem opponere potest.
Dig. 16.2.10.3
Ulpianus 63 ad ed.
In stipulationibus quoque quae instar actionum habent, id est praetoriis, compensatio locum habet, et secundum iulianum tam in ipsa stipulatione quam in ex stipulatu actione poterit obici compensatio.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
