Latin
Book 17, lines 17.1.1-17.1.37
Justinian, Digesta 17.1.1-37
Not analysed yet
LIBER SEPTIMUS DECIMUS
Dig. 17. 1. 0. Mandati vel contra.
Dig. 17. 2. 0. Pro socio.
Dig. 17. 1. 0. Mandati vel contra.
Dig. 17. 1. 1pr.
Paulus 32 ad ed.
Obligatio mandati consensu contrahentium consistit.
Dig. 17. 1. 1. 1
Paulus 32 ad ed.
Ideo per nuntium quoque vel per epistulam mandatum suscipi potest.
Dig. 17. 1. 1. 2
Paulus 32 ad ed.
Item sive "rogo" sive "volo" sive "mando" sive alio quocumque verbo scripserit, mandati actio est.
Dig. 17. 1. 1. 3
Paulus 32 ad ed.
Item mandatum et in diem differri et sub condicione contrahi potest.
Dig. 17. 1. 1. 4
Paulus 32 ad ed.
Mandatum nisi gratuitum nullum est: nam originem ex officio atque amicitia trahit, contrarium ergo est officio merces: interveniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potius respicit.
Dig. 17. 1. 2pr.
Gaius 2 cott.
Mandatum inter nos contrahitur, sive mea tantum gratia tibi mandem sive aliena tantum sive mea et aliena sive mea et tua sive tua et aliena. quod si tua tantum gratia tibi mandem. supervacuum est mandatum et ob id nulla ex eo obligatio nascitur.
Dig. 17. 1. 2. 1
Gaius 2 cott.
Mea tantum gratia intervenit mandatum, veluti si tibi mandem, ut negotia mea geras vel ut fundum mihi emeres vel ut pro me fideiubeas.
Dig. 17. 1. 2. 2
Gaius 2 cott.
Aliena tantum, veluti si tibi mandem, ut titii negotia gereres vel ut fundum ei emeres vel ut pro eo fideiubeas.
Dig. 17. 1. 2. 3
Gaius 2 cott.
Mea et aliena, veluti si tibi mandem, ut mea et titii negotia gereres vel ut mihi et titio fundum emeres vel ut pro me et titio fideiubeas.
Dig. 17. 1. 2. 4
Gaius 2 cott.
Tua et mea, veluti si mandem tibi, ut sub usuris crederes ei, qui in rem meam mutuaretur.
Dig. 17. 1. 2. 5
Gaius 2 cott.
Tua et aliena, veluti si tibi mandem, ut titio sub usuris crederes: quod si, ut sine usuris crederes, aliena tantum gratia intervenit mandatum.