Latin
Book 17, lines 17.1.137-17.1.154
Justinian, Digesta 17.1.137-154
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 10. 1
Ulpianus 31 ad ed.
Sed et si de sanitate servi procuratori cautum est aut caveri potest aut de ceteris vitiis, idem erit dicendum. aut si culpa caveri non curaverit, condemnabitur.
Dig. 17. 1. 10. 2
Ulpianus 31 ad ed.
Si ex fundo quem mihi emit procurator fructus consecutus est, hos quoque officio iudicis praestare eum oportet.
Dig. 17. 1. 10. 3
Ulpianus 31 ad ed.
Si procurator meus pecuniam meam habeat, ex mora utique usuras mihi pendet. sed et si pecuniam meam faenori dedit usurasque consecutus est, consequenter dicemus debere eum praestare quantumcumque emolumentum sensit, sive ei mandavi sive non, quia bonae fidei hoc congruit, ne de alieno lucrum sentiat: quod si non exercuit pecuniam, sed ad usus suos convertit, in usuras convenietur, quae legitimo modo in regionibus frequentantur. denique papinianus ait etiam si usuras exegerit procurator et in usus suos convertit, usuras eum praestare debere.
Dig. 17. 1. 10. 4
Ulpianus 31 ad ed.
Si quis titio mandaverit, ut ab actoribus suis mutuam pecuniam acciperet, mandati eum non acturum papinianus libro tertio responsorum scribit, quia de mutua pecunia eum habet obligatum: et ideo usuras eum petere non posse quasi ex causa mandati, si in stipulationem deductae non sunt.
Dig. 17. 1. 10. 5
Ulpianus 31 ad ed.
Idem papinianus libro eodem refert fideiussori condemnato, qui ideo fideiussit, quia dominus procuratori mandaverat ut pecuniam mutuam acciperet, utilem actionem dandam quasi institoriam, quia et hic quasi praeposuisse eum mutuae pecuniae accipiendae videatur.
Dig. 17. 1. 10. 6
Ulpianus 31 ad ed.
Si cui mandavero, ut a titio stipuletur, potero cum eo cui mandavi agere mandati, ut eum accepto liberet, si hoc velim: vel, si malim, in hoc agam, ut eum deleget mihi vel si cui alii voluero. et papinianus libro eodem scribit, si mater pro filia dotem dederit eamque mandante filia vel ilico stipulata sit vel etiam postea, mandati eam teneri, quamvis ipsa sit, quae dotem dederit.