# Digesta 17.1.155-172

Justinian, Digesta, Book 17, lines 17.1.155-17.1.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/17.1.155

Dig. 17.1.10.7
Ulpianus 31 ad ed.
Si quis ea, quae procurator suus et servi gerebant, ita demum rata esse mandavit, si interventu sempronii gesta essent, et male pecunia credita sit, sempronium, qui nihil dolo fecit, non teneri. et est verum eum, qui non animo procuratoris intervenit, sed affectionem amicalem promisit in monendis procuratoribus et actoribus et in regendis consilio, mandati non teneri, sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri.
Dig. 17.1.10.8
Ulpianus 31 ad ed.
Si mandavero procuratori meo, ut titio pecuniam meam credat sine usuris, isque non sine usuris crediderit, an etiam usuras mihi restituere debeat, videamus. et labeo scribit restituere eum oportere, etiamsi hoc mandaverim, ut gratuitam pecuniam daret, quamvis, si periculo suo credidisset, cessaret, inquit labeo, in usuris actio mandati.
Dig. 17.1.10.9
Ulpianus 31 ad ed.
Idem labeo ait et verum est reputationes quoque hoc iudicium admittere et, sicuti fructus cogitur restituere is qui procurat, ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet: sed et si ad vecturas suas, dum excurrit in praedia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit et hoc convenit, ut sumptus de suo faceret ad haec itinera, hoc est de salario.
Dig. 17.1.10.10
Ulpianus 31 ad ed.
Idem ait, si quid procurator citra mandatum in voluptatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus istius dominus admittit.
Dig. 17.1.10.11
Ulpianus 31 ad ed.
Fideiussores et mandatores et si sine iudicio solverint, habent actionem mandati.
Dig. 17.1.10.12
Ulpianus 31 ad ed.
Generaliter iulianus ait, si fideiussor ex sua persona omiserit exceptionem, qua reus uti non potuit, si quidem minus honestam, habere eum mandati actionem: quod si eam, qua reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem, si modo habuit facultatem rei conveniendi desiderandique, ut ipse susciperet potius iudicium vel suo vel procuratorio nomine.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
