Latin
Book 17, lines 17.1.221-17.1.241
Justinian, Digesta 17.1.221-241
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 12. 14
Ulpianus 31 ad ed.
Si post creditam pecuniam mandavero creditori credendam, nullum esse mandatum rectissime papinianus ait. plane si, ut exspectares nec urgueres debitorem ad solutionem, mandavero tibi, ut ei des intervallum, periculoque meo pecuniam fore dicam, verum puto omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere.
Dig. 17. 1. 12. 15
Ulpianus 31 ad ed.
Idem ait, si tutor mandet suscipi vel probari nomen quod fecerat, teneri eum mandati, scilicet quondam pupillo suo vel curatori eius.
Dig. 17. 1. 12. 16
Ulpianus 31 ad ed.
Si mandavero exigendam pecuniam, deinde voluntatem mutavero, an sit mandati actio vel mihi vel heredi meo? et ait Marcellus cessare mandati actionem, quia extinctum est mandatum finita voluntate. quod si mandaveris exigendam, deinde prohibuisti, exactamque recepisti, debitor liberabitur.
Dig. 17. 1. 12. 17
Ulpianus 31 ad ed.
Idem Marcellus scribit, si, ut post mortem sibi monumentum fieret, quis mandavit, heres eius poterit mandati agere. illum vero qui mandatum suscepit, si sua pecunia fecit, puto agere mandati, si non ita ei mandatum est, ut sua pecunia faceret monumentum. potuit enim agere etiam cum eo qui mandavit, ut sibi pecuniam daret, ad faciendum, maxime si iam quaedam ad faciendum paravit.
Dig. 17. 1. 13
Gaius 10 ad ed. provinc.
Idem est et si mandavi tibi, ut post mortem meam heredibus meis emeres fundum.
Dig. 17. 1. 14pr.
Ulpianus 31 ad ed.
Heredem fideiussoris, si solverit, habere mandati actionem dubium non est. sed si vendiderit hereditatem et emptor solverit, an habeat mandati actionem, quaeritur. et iulianus libro tertio decimo scribit idcirco heredem habere mandati actionem, quia tenetur iudicio ex empto, ut praestet actiones suas, idcircoque competere ex empto actionem, quia potest praestare.
Dig. 17. 1. 14. 1
Ulpianus 31 ad ed.
Si fideiussori duo heredes extiterint et alter eorum a coherede emerit hereditatem, deinde omne quod defunctus fideiusserat stipulatori solverit, habebit aut ex stipulatu aut ex empto obligatum coheredem suum: idcirco is mandati actionem habebit.