# Digesta 17.1.425-450

Justinian, Digesta, Book 17, lines 17.1.425-17.1.450. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/17.1.425

Dig. 17.1.40
Paulus 9 ad ed.
Si pro te praesente et vetante fideiusserim, nec mandati actio nec negotiorum gestorum est: sed quidam utilem putant dari oportere: quibus non consentio, secundum quod et pomponio videtur.
Dig. 17.1.41
Gaius 3 ad ed. provinc.
Potest ab una dumtaxat parte mandati iudicium dari: nam si is qui mandatum suscepit egressus fuerit mandatum, ipsi quidem mandati iudicium non competit, at ei qui mandaverit adversus eum competit.
Dig. 17.1.42
Ulpianus 11 ad ed.
Si mandavero tibi, ut excuteres vires hereditatis, et tu, quasi minor sit, eam a me emeris, et mandati mihi teneberis. tantundem et si tibi mandavi, ut vires excuteres eius cui eram crediturus et renuntiaveris eum idoneum esse.
Dig. 17.1.43
Ulpianus 23 ad ed.
Qui mandatum suscepit, ut pecunias in diem collocaret, isque hoc fecerit, mandati conveniendus est, ut cum dilatione temporis actionibus cedat.
Dig. 17.1.44
Ulpianus 62 ad ed.
Dolus est, si quis nolit persequi quod persequi potest, aut si quis nolit quod exegerit solvere.
Dig. 17.1.45pr.
Paulus 5 ad plaut.
Si mandatu meo fundum emeris, utrum cum dederis pretium ageres mecum mandati, an et antequam des, ne necesse habeas res tuas vendere? et recte dicitur in hoc esse mandati actionem, ut suscipiam obligationem, quae adversus te venditori competit: nam et ego tecum agere possum, ut praestes mihi adversus venditorem empti actiones.
Dig. 17.1.45.1
Paulus 5 ad plaut.
Sed si mandatu meo iudicium suscepisti, manente iudicio sine iusta causa non debes mecum agere, ut transferatur iudicium in me: nondum enim perfecisti mandatum.
Dig. 17.1.45.2
Paulus 5 ad plaut.
Item si, dum negotia mea geris, alicui de creditoribus meis promiseris, et antequam solvas dicendum est te agere posse, ut obligationem suscipiam: aut si nolit creditor obligationem mutare, cavere tibi debeo defensurum te.
Dig. 17.1.45.3
Paulus 5 ad plaut.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
