# Digesta 17.1.451-469

Justinian, Digesta, Book 17, lines 17.1.451-17.1.469. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/17.1.451

Si iudicio te sisti promisero nec exhibuero, et antequam praestem, mandati agere possum, ut me liberes: vel si pro te reus promittendi factus sim.
Dig. 17.1.45.4
Paulus 5 ad plaut.
Sed si mandavero tibi, ut creditori meo solvas, tuque expromiseris et ex ea causa damnatus sis, humanius est et in hoc casu mandati actionem tibi competere.
Dig. 17.1.45.5
Paulus 5 ad plaut.
Quotiens autem ante soltuam pecuniam mandati agi posse diximus, faciendi causa, non dandi tenebitur reus: et est aequum, sicut mandante aliquo actionem nacti cogimur eam praestare iudicio mandati, ita ex eadem causa obligatos habere mandati actionem, ut liberemur.
Dig. 17.1.45.6
Paulus 5 ad plaut.
Si fideiussor multiplicaverit summam, in quam fideiussit, sumptibus ex iusta ratione factis, totam eam praestabit is pro quo fideiussit.
Dig. 17.1.45.7
Paulus 5 ad plaut.
Quod mihi debebas a debitore tuo stipulatus sum periculo tuo: posse me agere tecum mandati in id, quod minus ab illo servare potero, nerva atilicinus aiunt, quamvis id mandatum ad tuam rem pertineat, et merito: tunc enim liberatur is qui debitorem delegat, si nomen eius creditor secutus est, non cum periculo debitoris ab eo stipulatur.
Dig. 17.1.45.8
Paulus 5 ad plaut.
Idem iuris est, si mandatu fideiussoris cum reo egissem, quia sequenti mandato liberaretur ex priore causa.
Dig. 17.1.46
Paulus 74 ad ed.
Si quis pro eo spoponderit, qui ita promisit: " si stichum non dederis, centum milia dabis?" et stichum redemerit vilius et solverit, ne centum milium stipulatio committatur, constat posse eum mandati agere. igitur commodissime illa forma in mandatis servanda est, ut, quotiens certum mandatum sit, recedi a forma non debeat: at quotiens incertum vel plurium causarum, tunc, licet aliis praestationibus exsoluta sit causa mandati quam quae ipso mandato inerant, si tamen hoc mandatori expedierit, mandati erit actio.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
