# Digesta 17.1.530-544

Justinian, Digesta, Book 17, lines 17.1.530-17.1.544. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/17.1.530

Dig. 17.1.58pr.
Paulus 4 quaest.
Si praecedente mandato titium defenderas quamvis mortuo eo, cum hoc ignorares, ego puto mandati actionem adversus heredem titii competere, quia mandatum morte mandatoris, non etiam mandati actio solvitur. quod si sine mandatu defensionem suscepisti, negotium quodammodo defuncti gerere institueras, et quemadmodum, si illum liberasses, competeret tibi negotiorum gestorum actio, ita potest dici et heredem eius eadem actione teneri.
Dig. 17.1.58.1
Paulus 4 quaest.
Lucius titius creditori suo mandatorem dedit: deinde defuncto debitore maiore parte creditorum consentiente a praetore decretum est, ut portionem creditores ab heredibus ferant, absente eo creditore apud quem mandator exstiterat: quaero, si mandator conveniatur, an eandem habeat exceptionem quam heres debitoris. respondi: si praesens apud praetorem ipse quoque consensisset, pactus videtur iusta ex causa eaque exceptio et fideiussori danda esset et mandatori. sed cum proponas eum afuisse, iniquum est auferri ei electionem ( sicut pignus aut privilegium), qui potuit praesens id ipsum proclamare nec desiderare decretum praetoris. nec enim si quis dixerit summovendum creditorem, heredi consulitur, sed mandatori vel fideiussori, quibus mandati iudicio eandem partem praestaturus est. plane si ab herede partem accepisset, an in reliquum permittendum esset creditori fideiussorem convenire, dubitatum est: sed videbitur consentire decreto conveniendo heredem.
Dig. 17.1.59pr.
Paulus 4 resp.
Si mandatu titii calpurnius pecuniam quam titius credebat stipulatus esset non donandi animo, mandati iudicio eum ab herede titii posse conveniri, ut actiones suas praestet: idem est et si exacta est a calpurnio pecunia.
Dig. 17.1.59.1
Paulus 4 resp.
Paulus respondit fideiussorem, qui rem pignoris iure obligatam a creditore emit, mandati iudicio conventum ab herede debitoris oblato omni debito restituere cum fructibus cogendum neque habendum similem extraneo emptori, cum in omni contractu bonam fidem praestare debeat.
Dig. 17.1.59.2
Paulus 4 resp.
Paulus respondit die adiecto in mandato, intra quem praestaturum se lucius titius scripsit, non esse impedimento, quo minus etiam post eum diem conveniri mandati iudicio possit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
