# Digesta 17.1.67-91

Justinian, Digesta, Book 17, lines 17.1.67-17.1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/17.1.67

Servo quoque dominus si praeceperit certa summa rem vendere, ille minoris vendiderit, similiter vindicare eam dominus potest nec ulla exceptione summoveri, nisi indemnitas ei praestetur.
Dig. 17.1.5.5
Paulus 32 ad ed.
Melior autem causa mandantis fieri potest, si, cum tibi mandassem, ut stichum decem emeres, tu eum minoris emeris vel tantidem, ut aliud quicquam servo accederet: utroque enim casu aut non ultra pretium aut intra pretium fecisti.
Dig. 17.1.6pr.
Ulpianus 31 ad ed.
Si remunerandi gratia honor intervenit, erit mandati actio.
Dig. 17.1.6.1
Ulpianus 31 ad ed.
Si cui fuerit mandatum, ut negotia administraret, hac actione erit conveniendus nec recte negotiorum gestorum cum eo agetur: nec enim ideo est obligatus, quod negotia gessit, verum idcirco quod mandatum susceperit: denique tenetur et si non gessisset.
Dig. 17.1.6.2
Ulpianus 31 ad ed.
Si passus sim aliquem pro me fideiubere vel alias intervenire, mandati teneor et, nisi pro invito quis intercesserit aut donandi animo aut negotium gerens, erit mandati actio.
Dig. 17.1.6.3
Ulpianus 31 ad ed.
Rei turpis nullum mandatum est et ideo hac actione non agetur.
Dig. 17.1.6.4
Ulpianus 31 ad ed.
Si tibi mandavero quod mea non intererat, veluti ut pro seio intervenias vel ut titio credas, erit mihi tecum mandati actio, ut celsus libro septimo digestorum scribit, et ego tibi sum obligatus.
Dig. 17.1.6.5
Ulpianus 31 ad ed.
Plane si tibi mandavero quod tua intererat, nulla erit mandati actio, nisi mea quoque interfuit: aut, si non esses facturus, nisi ego mandassem, nisi mea non interfuit, tamen erit mandati actio.
Dig. 17.1.6.6
Ulpianus 31 ad ed.
Apud iulianum libro tertio decimo digestorum quaeritur: si dominus iusserit procuratorem suum certam pecuniam sumere et faenerare periculo suo ita, ut certas usuras domino penderet dumtaxat, si pluris faenerare potuisset, ipse lucraretur, in creditam pecuniam videtur, inquit, accepisse. plane si omnium negotiorum erat ei administratio mandata, mandati quoque eum teneri, quemadmodum solet mandati teneri debitor, qui creditoris sui negotia gessit.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
