Latin
Book 17, lines 17.1.92-17.1.109
Justinian, Digesta 17.1.92-109
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 6. 7
Ulpianus 31 ad ed.
Marius paulus quidam fideiusserat pro daphnide mercedem pactus ob suam fideiussionem et sub nomine alterius ex eventu litis caverat sibi certam quantitatem dari: hic a claudio saturnino praetore maiores fructus inferre iussus erat et advocationibus ei idem saturninus interdixerat. videbatur autem mihi iudicatum solvi fideiussisse et quasi redemptor litis extitisse et velle a daphnide mandati iudicio consequi, quod erat condemnatus. sed rectissime divi fratres rescripserunt nullam actionem eum propter suam calliditatem habere, quia mercede pacta accesserat ad talem redemptionem. Marcellus autem sic loquitur de eo qui pecunia accepta spopondit, ut, si quidem hoc actum est, ut suo periculo sponderet, nulla actione agat, sin vero non hoc actum est, utilis ei potius actio competat: quae sententia utilitati rerum consentanea est.
Dig. 17. 1. 7
Papinianus 3 resp.
Salarium procuratori constitutum si extra ordinem peti coeperit, considerandum erit, laborem dominus remunerare voluerit atque ideo fidem adhiberi placitis oporteat an eventum litium maioris pecuniae praemio contra bonos mores procurator redemerit.
Dig. 17. 1. 8pr.
Ulpianus 31 ad ed.
Si procuratorem dedero nec instrumenta mihi causae reddat, qua actione mihi teneatur? et labeo putat mandati eum teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam.
Dig. 17. 1. 8. 1
Ulpianus 31 ad ed.
Sed et si per collusionem procuratoris absolutus sit adversarius, mandati eum teneri: sed si solvendo non sit, tunc de dolo actionem adversus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait.
Dig. 17. 1. 8. 2
Ulpianus 31 ad ed.
Sed et de lite quam suscepit exsequenda mandati eum teneri constat.
Dig. 17. 1. 8. 3
Ulpianus 31 ad ed.
Si quis mandaverit alicui gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandaverat, habebit mandati actionem, quia et ipse tenetur (tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim volgo dicatur procuratorem ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agendum enim dumtaxat hoc facere non potest.