# Digesta 18.1.1131-1151

Justinian, Digesta, Book 18, lines 18.1.1131-18.1.1151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/18.1.1131

Dig. 18.1.40.1
Paulus 4 epit. alf. Dig.
In lege fundi aquam accessuram dixit: quaerebatur, an etiam iter aquae accessisset. respondit sibi videri id actum esse, et ideo iter quoque venditorem tradere oportere.
Dig. 18.1.40.2
Paulus 4 epit. alf. Dig.
Qui agrum vendebat, dixit fundi iugera decem et octo esse, et quod eius admensum erit, ad singula iugera certum pretium stipulatus erat: viginti inventa sunt. pro viginti deberi pecuniam respondit.
Dig. 18.1.40.3
Paulus 4 epit. alf. Dig.
Fundi venditor frumenta manu sata receperat: in eo fundo ex stipula seges erat enata: quaesitum est, an pacto contineretur. respondit maxime referre, quid est actum: ceterum secundum verba non esse actum, quod ex stipula nasceretur, non magis quam si quid ex sacco saccarii cecidisset aut ex eo quod avibus ex aere cecidisset natum esset.
Dig. 18.1.40.4
Paulus 4 epit. alf. Dig.
Cum fundum quis vendiderat et omnem fructum receperat, et arundinem caeduam et silvam in fructu esse respondit.
Dig. 18.1.40.5
Paulus 4 epit. alf. Dig.
Dolia, quae in fundo domini essent, accessura dixit: etiam ea, quae servus qui fundum coluerat emisset peculiaria, emptori cessura respondit.
Dig. 18.1.40.6
Paulus 4 epit. alf. Dig.
Rota quoque, per quam aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla.
Dig. 18.1.41pr.
Iulianus 3 ad urs. ferocem.
Cum ab eo, qui fundum alii obligatum habebat, quidam sic emptum rogasset, ut esset is sibi emptus, si eum liberasset, dummodo ante kalendas iulias liberaret, quaesitum est, an utiliter agere possit ex empto in hoc, ut venditor eum liberaret. respondit: videamus, quid inter ementem et vendentem actum sit. nam si id actum est, ut omni modo intra kalendas iulias venditor fundum liberaret, ex empto erit actio, ut liberet, nec sub condicione emptio facta intellegetur, veluti si hoc modo emptor interrogaverit: " erit mihi fundus emptus ita, ut eum intra kalendas iulias liberes", vel " ita ut eum intra kalendas a titio redimas". si vero sub condicione facta emptio est, non poterit agi, ut condicio impleatur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
