# Digesta 18.1.1197-1217

Justinian, Digesta, Book 18, lines 18.1.1197-18.1.1217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/18.1.1197

Dig. 18.1.54
Paulus 1 ad ed. aedil. curul.
Res bona fide vendita propter minimam causam inempta fieri non debet.
Dig. 18.1.55
Paulus 2 ad ed. aedil. curul.
Nuda et imaginaria venditio pro non facta est et ideo nec alienatio eius rei intellegitur.
Dig. 18.1.56
Paulus 50 ad ed.
Si quis sub hoc pacto vendiderit ancillam, ne prostituatur et, si contra factum esset, uti liceret ei abducere, etsi per plures emptores mancipium cucurrerit, ei qui primo vendit abducendi potestas fit.
Dig. 18.1.57pr.
Paulus 5 ad plaut.
Domum emi, cum eam et ego et venditor combustam ignoraremus. nerva sabinus cassius nihil venisse, quamvis area maneat, pecuniamque solutam condici posse aiunt. sed si pars domus maneret, neratius ait hac quaestione multum interesse, quanta pars domus incendio consumpta permaneat, ut, si quidem amplior domus pars exusta est, non compellatur emptor perficere emptionem, sed etiam quod forte solutum ab eo est repetet: sin vero vel dimidia pars vel minor quam dimidia exusta fuerit, tunc coartandus est emptor venditionem adimplere aestimatione viri boni arbitratu habita, ut, quod ex pretio propter incendium decrescere fuerit inventum, ab huius praestatione liberetur.
Dig. 18.1.57.1
Paulus 5 ad plaut.
Sin autem venditor quidem sciebat domum esse exustam, emptor autem ignorabat, nullam venditionem stare, si tota domus ante venditionem exusta sit: si vero quantacumque pars aedificii remaneat, et stare venditionem et venditorem emptori quod interest restituere.
Dig. 18.1.57.2
Paulus 5 ad plaut.
Simili quoque modo ex diverso tractari oportet, ubi emptor quidem sciebat, venditor autem ignorabat: et hic enim oportet et venditorem stare et omne pretium ab emptore venditori, si non depensum est, solvi vel si solutum sit, non repeti.
Dig. 18.1.57.3
Paulus 5 ad plaut.
Quod si uterque sciebat et emptor et venditor domum esse exustam totam vel ex parte, nihil actum fuisse dolo inter utramque partem compensando et iudicio, quod ex bona fide descendit, dolo ex utraque parte veniente stare non concedente.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
