Latin
Book 18, lines 18.1.1248-18.1.1268
Justinian, Digesta 18.1.1248-1268
Not analysed yet
Dig. 18. 1. 65
Iavolenus 11 epist.
Convenit mihi tecum, ut certum numerum tegularum mihi dares certo pretio quod ut faceres: utrum emptio sit an locatio? respondit, si ex meo fundo tegulas tibi factas ut darem convenit, emptionem puto esse, non conductionem: totiens enim conductio alicuius rei est, quotiens materia, in qua aliquid praestatur, in eodem statu eiusdem manet: quotiens vero et immutatur et alienatur, emptio magis quam locatio intellegi debet.
Dig. 18. 1. 66pr.
Pomponius 31 ad q. muc.
In vendendo fundo quaedam etiam si non dicantur, praestanda sunt, veluti ne fundus evincatur aut usus fructus eius, quaedam ita demum, si dicta sint, veluti viam iter actum aquae ductum praestatu iri: idem et in servitutibus urbanorum praediorum.
Dig. 18. 1. 66. 1
Pomponius 31 ad q. muc.
Si cum servitus venditis praediis deberetur nec commemoraverit venditor, sed sciens esse reticuerit et ob id per ignorantiam rei emptor non utendo per statutum tempus eam servitutem amiserit, quidam recte putant venditorem teneri ex empto ob dolum.
Dig. 18. 1. 66. 2
Pomponius 31 ad q. muc.
Quintus mucius scribit, qui scripsit "ruta caesa quaeque aedium fundive non sunt", bis idem scriptum: nam ruta caesa ea sunt quae neque aedium neque fundi sunt.
Dig. 18. 1. 67
Pomponius 39 ad q. muc.
Alienatio cum fit, cum sua causa dominium ad alium transferimus, quae esset futura, si apud nos ea res mansisset, idque toto iure civili ita se habet, praeterquam si aliquid nominatim sit constitutum.
Dig. 18. 1. 68pr.
Proculus 6 epist.
Si, cum fundum venderes, in lege dixisses, quod mercedis nomine a conductore exegisses, id emptori accessurum esse, existimo te in exigendo non solum bonam fidem, sed etiam diligentiam praestare debere, id est non solum ut a te dolus malus absit, sed etiam ut culpa.
Dig. 18. 1. 68. 1
Proculus 6 epist.
Fere aliqui solent haec verba adicere: "dolus malus a venditore aberit", qui etiam si adiectum non est, abesse debet.