Latin
Book 18, lines 18.1.1420-18.1.1437
Justinian, Digesta 18.1.1420-1437
Not analysed yet
Dig. 18. 2. 14. 3
Paulus 5 ad sab.
Sed et si pupillus postea sine tutoris auctoritate emerit, consentiente venditore abibitur a priore emptione. idem et de servo alieno: aliter atque si servo suo vel filio, quem in potestate habet, vel domino rei per errorem id addixerit, quia non est emptio his casibus. quod si alieno servo, quem putaverit liberum esse, addixerit, contra se habebit et erit hic similis egenti.
Dig. 18. 2. 14. 4
Paulus 5 ad sab.
Emptorem, qui meliorem condicionem attulerit, praeter corpus nihil sequitur quod venierit.
Dig. 18. 2. 14. 5
Paulus 5 ad sab.
Non tamen ideo, si tantundem pretium alius det, hoc ipso, quod fructus eum non sequantur, qui secuturi essent priorem emptorem, melior condicio videtur allata, quia non id agitur inter emptorem et venditorem.
Dig. 18. 2. 15pr.
Pomponius 9 ad sab.
Si praedio in diem addicto ante diem venditor mortuus sit, sive post diem heres ei exsistat sive omnino non exsistat, priori praedium emptum est, quia melior condicio allata, quae domino placeat, intellegi non potest, cum is qui vendat non exsistat: quod si intra diem adiectionis heres existat, melior condicio ei adferri potest.
Dig. 18. 2. 15. 1
Pomponius 9 ad sab.
Si fundus in diem addictus fuerit pluris, ut quaedam ei accedant, non quae accesserint priori emptori, si non minoris sint hae res, quam quo pluris postea fundus venierit, prior venditio valet, quasi melior condicio allata non sit: si minoris sint. idemque aestimandum est, si dies longior pretii solvendi data fuerit, ut quaeratur, quantum ex usura eius temporis capi potuerit.
Dig. 18. 2. 16
Ulpianus 32 ad ed.
Imperator severus rescripsit: "sicut fructus in diem addictae domus, cum melior condicio fuerit allata, venditori restitui necesse est, ita rursus quae prior emptor medio tempore necessario probaverit erogata, de reditu retineri vel, si non sufficiat, solvi aequum est". et credo sensisse principem de empti venditi actione.