# Digesta 18.1.1457-1477

Justinian, Digesta, Book 18, lines 18.1.1457-18.1.1477. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/18.1.1457

Dig. 18.3.3
Ulpianus 30 ad ed.
Nam legem commissoriam, quae in venditionibus adicitur, si volet venditor exercebit, non etiam invitus.
Dig. 18.3.4pr.
Ulpianus 32 ad ed.
Si fundus lege commissoria venierit, hoc est ut, nisi intra certum diem pretium sit exsolutum, inemptus fieret, videamus, quemadmodum venditor agat tam de fundo quam de his, quae ex fundo percepta sint, itemque si deterior fundus effectus sit facto emptoris. et quidem finita est emptio: sed iam decisa quaestio est ex vendito actionem competere, ut rescriptis imperatoris antonini et divi severi declaratur.
Dig. 18.3.4.1
Ulpianus 32 ad ed.
Sed quod ait neratius habet rationem, ut interdum fructus emptor lucretur, cum pretium quod numeravit perdidit: igitur sententia neratii tunc habet locum, quae est humana, quando emptor aliquam partem pretii dedit.
Dig. 18.3.4.2
Ulpianus 32 ad ed.
Eleganter papinianus libro tertio responsorum scribit, statim atque commissa lex est statuere venditorem debere, utrum commissoriam velit exercere an potius pretium petere, nec posse, si commissoriam elegit, postea variare.
Dig. 18.3.4.3
Ulpianus 32 ad ed.
In commissoriam etiam hoc solet convenire, ut, si venditor eundem fundum venderet, quanto minoris vendiderit, id a priore emptore exigat: erit itaque adversus eum ex vendito actio.
Dig. 18.3.4.4
Ulpianus 32 ad ed.
Marcellus libro vicensimo dubitat, commissoria utrum tunc locum habet, si interpellatus non solvat, an vero si non optulerit. et magis arbitror offerre eum debere, si vult se legis commissoriae potestate solvere: quod si non habet cui offerat, posse esse securum.
Dig. 18.3.5
Nerva 5 membr.
Lege fundo vendito dicta, ut, si intra certum tempus pretium solutum non sit, res inempta sit, de fructibus, quos interim emptor percepisset, hoc agi intellegendum est, ut emptor interim eos sibi suo quoque iure perciperet: sed si fundus revenisset, aristo existimabat venditori de his iudicium in emptorem dandum esse, quia nihil penes eum residere oporteret ex re, in qua fidem fefellisset.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
