Latin
Book 18, lines 18.1.23-18.1.46
Justinian, Digesta 18.1.23-46
Not analysed yet
Dig. 18. 1. 1. 2
Paulus 33 ad ed.
Est autem emptio iuris gentium, et ideo consensu peragitur et inter absentes contrahi potest et per nuntium et per litteras.
Dig. 18. 1. 2pr.
Ulpianus 1 ad sab.
Inter patrem et filium contrahi emptio non potest, sed de rebus castrensibus potest.
Dig. 18. 1. 2. 1
Ulpianus 1 ad sab.
Sine pretio nulla venditio est: non autem pretii numeratio, sed conventio perficit sine scriptis habitam emptionem.
Dig. 18. 1. 3
Ulpianus 28 ad sab.
Si res ita distracta sit, ut si displicuisset inempta esset, constat non esse sub condicione distractam, sed resolvi emptionem sub condicione.
Dig. 18. 1. 4
Pomponius 9 ad sab.
Et liberi hominis et loci sacri et religiosi, qui haberi non potest, emptio intellegitur, si ab ignorante emitur,
Dig. 18. 1. 5
Paulus 5 ad sab.
Quia difficile dinosci potest liber homo a servo.
Dig. 18. 1. 6pr.
Pomponius 9 ad sab.
Sed celsus filius ait hominem liberum scientem te emere non posse nec cuiuscumque rei si scias alienationem esse: ut sacra et religiosa loca aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, sed in publico usu habeatur, ut est campus martius.
Dig. 18. 1. 6. 1
Pomponius 9 ad sab.
Si fundus annua bima trima die ea lege venisset, ut, si in diem statutum pecunia soluta non esset, fundus inemptus foret et ut, si interim emptor fundum coluerit fructusque ex eo perceperit, inempto eo facto restituerentur et ut, quanti minoris postea alii venisset, ut id emptor venditori praestaret: ad diem pecunia non soluta placet venditori ex vendito eo nomine actionem esse. nec conturbari debemus, quod inempto fundo facto dicatur actionem ex vendito futuram esse: in emptis enim et venditis potius id quod actum, quam id quod dictum sit sequendum est, et cum lege id dictum sit, apparet hoc dumtaxat actum esse, ne venditor emptori pecunia ad diem non soluta obligatus esset, non ut omnis obligatio empti et venditi utrique solveretur.