# Digesta 18.1.320-349

Justinian, Digesta, Book 18, lines 18.1.320-18.1.349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/18.1.320

Dig. 18.1.58
Papinianus 10 quaest.
Arboribus quoque vento deiectis vel absumptis igne dictum est emptionem fundi non videri esse contractam, si contemplatione illarum arborum, veluti oliveti, fundus comparabatur, sive sciente sive ignorante venditore: sive autem emptor sciebat vel ignorabat vel uterque eorum, haec optinent, quae in superioribus casibus pro aedibus dicta sunt.
Dig. 18.1.59
Celsus 8 Dig.
Cum venderes fundum, non dixisti " ita ut optimus maximusque": verum est, quod quinto mucio placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum praestari oportere. idem et in urbanis praediis dicendum est.
Dig. 18.1.60
Marcellus 6 Dig.
Comprehensum erat lege venditionis dolia sexaginta emptori accessura: cum essent centum, in venditoris fore potestate responsum est quae vellet dare.
Dig. 18.1.61
Marcellus 20 Dig.
Existimo posse me id quod meum est sub condicione emere, quia forte speratur meum esse desinere.
Dig. 18.1.62pr.
Modestinus 5 reg.
Qui officii causa in provincia agit vel militat, praedia comparare in eadem provincia non potest, praeterquam si paterna eius a fisco distrahantur.
Dig. 18.1.62.1
Modestinus 5 reg.
Qui nesciens loca sacra vel religiosa vel publica pro privatis comparavit, licet emptio non teneat, ex empto tamen adversus venditorem experietur, ut consequatur quod interfuit eius, ne deciperetur.
Dig. 18.1.62.2
Modestinus 5 reg.
Res in aversione empta, si non dolo venditoris factum sit, ad periculum emptoris pertinebit, etiamsi res adsignata non sit.
Dig. 18.1.63pr.
Iavolenus 7 ex cass.
Cum servo dominus rem vendere certae personae iusserit, si alii vendidisset, quam cui iussus erat, venditio non valet: idem iuris in libera persona est: cum perfici venditio non potuit in eius persona, cui dominus venire eam noluit.
Dig. 18.1.63.1
Iavolenus 7 ex cass.
Demonstratione fundi facta fines nominari supervacuum est: si nominentur, etiam ipsum venditorem nominare oportet, si forte alium agrum confinem possidet.
Dig. 18.1.64
Iavolenus 2 epist.
Fundus ille est mihi et titio emptus: quaero, utrum in partem an in totum venditio consistat an nihil actum sit. respondi personam titii supervacuo accipiendam puto ideoque totius fundi emptionem ad me pertinere.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
