Latin
Book 18, lines 18.1.386-18.1.409
Justinian, Digesta 18.1.386-409
Not analysed yet
Dig. 18. 1. 72. 1
Papinianus 10 quaest.
Papinianus: lege venditionis illa facta "si quid sacri aut religiosi aut publici est, eius nihil venit", si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, venditio eius valebit, nec venditori proderit exceptio, quae non habuit locum.
Dig. 18. 1. 73pr.
Papinianus 3 resp.
Aede sacra terrae motu diruta locus aedificii non est profanus et ideo venire non potest.
Dig. 18. 1. 73. 1
Papinianus 3 resp.
Intra maceriam sepulchrorum hortis vel ceteris culturis loca pura servata, si nihil venditor nominatim excepit, ad emptorem pertinent.
Dig. 18. 1. 74
Papinianus 1 def.
Clavibus traditis ita mercium in horreis conditarum possessio tradita videtur, si claves apud horrea traditae sint: quo facto confestim emptor dominium et possessionem adipiscitur, etsi non aperuerit horrea: quod si venditoris merces non fuerunt, usucapio confestim inchoabitur.
Dig. 18. 1. 75
Hermogenianus 2 iuris epit.
Qui fundum vendidit, ut eum certa mercede conductum ipse habeat vel, si vendat, non alii, sed sibi distrahat vel simile aliquid paciscatur: ad complendum id, quod pepigerunt, ex vendito agere poterit.
Dig. 18. 1. 76pr.
Paulus 6 resp.
Dolia in horreis defossa si non sint nominatim in venditione excepta, horreorum venditioni cessisse videri.
Dig. 18. 1. 76. 1
Paulus 6 resp.
Eum, qui in locum emptoris successit, isdem defensionibus uti posse, quibus venditor eius uti potuisset, sed et longae possessionis praescriptione, si utriusque possessio impleat tempora constitutionibus statuta.
Dig. 18. 1. 77
Iavolenus 4 ex post. lab.
In lege fundi vendundi lapidicinae in eo fundo ubique essent exceptae erant, et post multum temporis in eo fundo repertae erant lapidicinae. eas quoque venditoris esse tubero respondit: labeo referre quid actum sit: si non appareat, non videri eas lapidicinas esse exceptas: neminem enim nec vendere nec excipere quod non sit, et lapidicinas nullas esse, nisi quae apparent et caedantur: aliter interpretantibus totum fundum lapidicinarum fore, si forte toto eo sub terra esset lapis. hoc probo.