Latin
Book 18, lines 18.1.430-18.1.447
Justinian, Digesta 18.1.430-447
Not analysed yet
Huius rei emptionem posse fieri dixi: "quae ex meis aedibus in tuas aedes proiecta sunt, ut ea mihi ita habere liceat", deque ea re ex empto agi.
Dig. 18. 1. 80. 2
Labeo 5 post. a iav. epit.
Silva caedua in quinquennium venierat: quaerebatur, cum glans decidisset, utrius esset. scio servium respondisse, primum sequendum esse quod appareret actum esse: quod si in obscuro esset, quaecumque glans ex his arboribus quae caesae non essent cecidisset, venditoris esse, eam autem, quae in arboribus fuisset eo tempore cum haec caederentur, emptoris.
Dig. 18. 1. 80. 3
Labeo 5 post. a iav. epit.
Nemo potest videri eam rem vendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat, sed hoc aut locatio est aut aliud genus contractus.
Dig. 18. 1. 81pr.
Scaevola 7 Dig.
Titius cum mutuos acciperet tot aureos sub usuris, dedit pignori sive hypothecae praedia et fideiussorem lucium, cui promisit intra triennium proximum se eum liberaturum: quod si id non fecerit die supra scripta et solverit debitum fideiussor creditori, iussit praedia empta esse, quae creditoribus obligaverat. quaero, cum non sit liberatus lucius fideiussor a titio, an, si solverit creditori, empta haberet supra scripta praedia. respondit, si non ut in causam obligationis, sed ut empta habeat, sub condicione emptio facta est et contractam esse obligationem.
Dig. 18. 1. 81. 1
Scaevola 7 Dig.
Lucius titius promisit de fundo suo centum milia modiorum frumenti annua praestare praediis gaii seii: postea lucius titius vendidit fundum additis verbis his: "quo iure quaque condicione ea praedia lucii titii hodie sunt, ita veneunt itaque habebuntur": quaero, an emptor gaio seio ad praestationem frumenti sit obnoxius. respondit emptorem gaio seio secundum ea quae proponerentur obligatum non esse.
Dig. 18. 2. 0. De in diem addictione.
Dig. 18. 2. 1
Paulus 5 ad sab.
In diem addictio ita fit: "ille fundus centum esto tibi emptus, nisi si quis intra kalendas ianuarias proximas meliorem condicionem fecerit, quo res a domino abeat. "
Dig. 18. 2. 2pr.