Latin
Book 18, lines 18.1.580-18.1.601
Justinian, Digesta 18.1.580-601
Not analysed yet
Dig. 18. 3. 6pr.
Scaevola 2 resp.
De lege commissoria interrogatus ita respondit, si per emptorem factum sit, quo minus legi pareretur, et ea lege uti venditor velit, fundos inemptos fore et id, quod arrae vel alio nomine datum esset, apud venditorem remansurum.
Dig. 18. 3. 6. 1
Scaevola 2 resp.
Idem respondit, si ex lege inempti sint fundi, nec id, quod accessurum dictum est, emptori deberi.
Dig. 18. 3. 6. 2
Scaevola 2 resp.
Post diem lege commissoria comprehensum venditor partem reliquae pecuniae accepit. respondit, si post statutum diem reliquae pecuniae venditor legem dictam non exercuisset et partem reliqui debiti accepisset, videri recessum a commissoria.
Dig. 18. 3. 7
Hermogenianus 2 iuris epit.
Post diem commissoriae legi praestitutum si venditor pretium petat, legi commissoriae renuntiatum videtur, nec variare et ad hanc redire potest.
Dig. 18. 3. 8
Scaevola 7 Dig.
Mulier fundos gaio seio vendidit et acceptis arrae nomine certis pecuniis statuta sunt tempora solutioni reliquae pecuniae: quibus si non paruisset emptor, pactus est, ut arram perderet et inemptae villae essent. die statuto emptor testatus est se pecuniam omnem reliquam paratum fuisse exsolvere (et sacculum cum pecunia signatorum signis obsignavit), defuisse autem venditricem, posteriore autem die nomine fisci testato conventum emptorem, ne ante mulieri pecuniam exsolveret, quam fisco satisfaceret. quaesitum est, an fundi non sint in ea causa, ut a venditrice vindicari debeant ex conventione venditoris. respondit secundum ea quae proponerentur non commisisse in legem venditionis emptorem.
Dig. 18. 4. 0. De hereditate vel actione vendita.
Dig. 18. 4. 1
Pomponius 9 ad sab.
Si hereditas venierit eius, qui vivit aut nullus sit, nihil esse acti, quia in rerum natura non sit quod venierit.
Dig. 18. 4. 2pr.
Ulpianus 49 ad sab.
Venditor hereditatis satisdare de evictione non debet, cum id inter ementem et vendentem agatur, ut neque amplius neque minus iuris emptor habeat quam apud heredem futurum esset: plane de facto suo venditor satisdare cogendus est.