Latin
Book 18, lines 18.1.644-18.1.661
Justinian, Digesta 18.1.644-661
Not analysed yet
Dig. 18. 4. 2. 15
Ulpianus 49 ad sab.
Si titius maevi hereditatem seio vendiderit et a seio heres institutus eam hereditatem attio vendiderit, an ex priore venditione hereditatis cum attio agi possit? et ait iulianus: quod venditor hereditatis petere a quolibet extraneo herede potuisset, id ab hereditatis emptore consequatur: et certe si seio alius heres exstitisset, quidquid venditor maevianae hereditatis nomine praestitisset, id ex vendito actione consequi ab eo potuisset: nam et si duplam hominis a seio stipulatus fuissem et ei heres exstitissem eamque hereditatem titio vendidissem, evicto homine rem a titio servarem.
Dig. 18. 4. 2. 16
Ulpianus 49 ad sab.
Si quid publici vectigalis nomine praestiterit venditor hereditatis, consequens erit dicere agnoscere emptorem et hoc debere: namque hereditaria onera etiam haec sunt. et si forte tributorum nomine aliquid dependat, idem erit dicendum.
Dig. 18. 4. 2. 17
Ulpianus 49 ad sab.
Quod si funere facto heres vendidisset hereditatem, an impensam funeris ab emptore consequatur? et ait labeo emptorem impensam funeris praestare debere, quia et ea, inquit, impensa hereditaria esset: cuius sententiam et iavolenus putat veram et ego arbitror.
Dig. 18. 4. 2. 18
Ulpianus 49 ad sab.
Cum quis debitori suo heres exstitit, confusione creditor esse desinit: sed si vendidit hereditatem, aequissimum videtur emptorem hereditatis vicem heredis optinere et idcirco teneri venditori hereditatis, sive cum moritur testator debuit (quamvis post mortem debere desiit adita a venditore hereditate) sive quid in diem debeatur sive sub condicione et postea condicio exstitisset, ita tamen, si eius debiti adversus heredem actio esse poterat, ne forte etiam ex his causis, ex quibus cum herede actio non est, cum emptore agatur.
Dig. 18. 4. 2. 19
Ulpianus 49 ad sab.
Et si servitutes amisit heres institutus adita hereditate, ex vendito poterit experiri adversus emptorem, ut servitutes ei restituantur.
Dig. 18. 4. 2. 20
Ulpianus 49 ad sab.
Sed et si quid venditor nondum praestiterit, sed quoquo nomine obligatus sit propter hereditatem, nihilo minus agere potest cum emptore.