# Digesta 18.1.725-743

Justinian, Digesta, Book 18, lines 18.1.725-18.1.743. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/18.1.725

Dig. 18.4.22
Scaevola 2 resp.
Hereditatis venditae pretium pro parte accepit reliquum emptore non solvente: quaesitum est, an corpora hereditaria pignoris nomine teneantur. respondi nihil proponi cur non teneantur.
Dig. 18.4.23pr.
Hermogenianus 2 iuris epit.
Venditor actionis, quam adversus principalem reum habet, omne ius, quod ex ea causa ei competit tam adversus ipsum reum quam adversus intercessores huius debiti, cedere debet, nisi aliud actum est.
Dig. 18.4.23.1
Hermogenianus 2 iuris epit.
Nominis venditor quidquid vel compensatione vel exactione fuerit consecutus, integrum emptori restituere compellatur.
Dig. 18.4.24
Labeo 4 post. a iav. epit.
Hereditatem cornelii vendidisti: deinde attius, cui a te herede cornelius legaverat, priusquam legatum ab emptore perciperet, te fecit heredem: recte puto ex vendito te acturum ut tibi praestetur, quia ideo eo minus hereditas venierit, ut id legatum praestaret emptor, nec quicquam intersit, utrum attio, qui te heredem fecerit, pecunia debita sit, an legatario.
Dig. 18.4.25
Labeo 2 pith.
Si excepto fundo hereditario veniit hereditas, deinde eius fundi nomine venditor aliquid adquisit ^ adquisiit^, debet id praestare emptori hereditatis. paulus: immo semper quaeritur in ea re, quid actum fuerit: si autem id non apparebit, praestare eam rem debebit emptori venditor, nam id ipsum ex ea hereditate ad eum pervenisse videbitur non secus ac si eum fundum in hereditate vendenda non excepisset.
Dig. 18.5.0. De rescindenda venditione et quando licet ab emptione discedere.
Dig. 18.5.1
Pomponius 15 ad sab.
Celsus filius putabat, si vendidisset mihi filius familias rem peculiarem, etiam, si conveniat ut abeatur ab ea venditione, inter patrem et filium et me convenire debere, ne, si cum patre solo pactus sim, filius non possit liberari et quaeratur, utrumne nihil agatur ex ea pactione an vero ego quidem liberer, filius maneat obligatus, sicuti, si pupillus sine tutoris auctoritate paciscatur, ipse quidem liberatur, non etiam qui cum eo pactus est. nam quod aristo dixit posse ita pacisci, ut unus maneat obligatus, non est verum, quia pro una parte contrahentium abiri pacto ab emptione non possit: et ideo si ab una parte renovatus sit contractus, dicitur non valere eiusmodi pactionem. sed dicendum est patre paciscente et liberato adversario filium quoque obiter liberari.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
